# Ars loquendi et tacendi 1.55-16

Albertano of Brescia, Ars loquendi et tacendi, Lines 1.55-1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/ars-loquendi-et-tacendi/1.55

Octavum punctum. Requiras, ne quid irrisorium dicas neque de amico,neque de inimico, neque de quolibet alio; scriptum est enim: Amicum luderenec joco quidem liceat; et iterum: «Bonus amicus læsus gravius irrascitur;»inimicus autem propter derisiones de se factas cito ad verba preveniretaut verbera; cuilibet autem irrisio de se facta displicet. Irrisio facit,ut amor inter eos minuatur, et secundum regulam amoris: si amor minuatur,cito deficit et raro convalescit.» Et certe propter irrisiones factascito diceretur tibi, quod nolles audire; nam dixit Salomo: Qui temere manifestatvitia, sua intempestive audiet crimina. Et Martialis dixit:
Deridens alios non inderisus abibis.
Et iterum idem:
Si rides alium vel si rideris, utrumque
Culpa est, in aure prius turpe, sequens vero magis.
Requiras, ne quid dolosum dicas neque seditiosum. Dixit enim propheta:Disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam. Et idempræclare quærit: Quid detur aut quid apponatur ad linguam dolosam? Etrespondet verbo terribili: «Dabuntur acutæ sagittæ potentis Dei cumcarbonibus desolatoriis.» Cavendum tibi summe, ne aliquid seditiosum dixeris;nihil enim perniciosius in civitate, quam seditio: ubi seditio, ibi civiumdivisio. Sed ut ait Dominus: Omne regnum in se divisum desolabitur, etdomus supra domum cadet.
Nonum punctum. Requiras, ne quid superbum dicas; nam dixit Salomo: «Ubifuerit superbia, ibi et contumelia; ubi autem humilitas, ibi sapientia»simul cum gloria. Et Job: Si ascenderit usque ad clos superbia, et caputejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur. Et Jesus Sidrachdixit: Odibilis est coram Deo et hominibus superbia, et execrabilis omnisiniquitas. Et iterum: «Objurgatio et injuriæ annullabunt substantiam;et domus, quæ nimis locuples est, annullabitur superbia.» Et ita clarepatet, quod superbia facit hominem odibilem apud omnes, et destruit omniaquæ possidet dona; quod multum egregie testatur quidam dicens:
Si tibi copia, si sapientia formaque detur,
Sola superbia destruit omnia, si comitetur.

---

Albertano of Brescia, Ars loquendi et tacendi. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus/albertanus.arsloquendi.shtml.
