# Ars loquendi et tacendi 1.64-68

Albertano of Brescia, Ars loquendi et tacendi, Lines 1.64-1.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/ars-loquendi-et-tacendi/1.64

Decimum punctum. Denique requiras, ne verbum otiosum dicas; scriptum estnamque: De omni otioso verbo reddituri sumus rationem.
Sit itaque verbum tuum efficax, non inane, rationabile, dulce, suave,molle et non durum, pulchrum et non turpe vel malum, et non obscurum, nonambiguum, non sophisticum, non injuriosum nec seditiosum, non irrisoriumnec dolosum, non superbum nec otiosum. Hoc denique trado tibi pro regulagenerali, quod omnia facta, quæ pietatem, caritatem et verecundiam nostramlædunt, et, ut generaliter dicam, quæ contra bonos mores fiunt, nec nosfacere posse credendum est, ut lex nostra dicit. Ergo nec ea dicere debemus;ait enim Socrates: Quæ facere turpe, ea nec dicere honestum puto. Honestaigitur semper dicere debes, non solum inter extraneos, sed etiam intertuos. «Nec enim inhonestis verbis inter suos uti debet, qui honestus interalios esse desiderat, quum in omni parte vitæ honestas pernecessaria sit.» Et certe licet sint infinita exempla super hoc verbo, quæ ad ejusexpositionem et intelligentiam dici possent, sed hæc ad præsens tibi,mi fili, dicta sufficiant.
Cui loquendum sit habet puncta septem .
Habito tractatu super his duabus dictionibus Quis et Quid ,accedas ad tractatum super hac dictione Cui Et sunt istius considerationisseptem puncta.
Primum punctum. Quum loqui desideras, requiras cui loquaris, utrum amicovel alteri. Amico loqui bene et certe potes, quia nihil est dulcius, quamhabere amicum, cum quo tanquam cum te ipso loquaris. Non tamen talia loquaris,de quibis propalandis et pubblicandis timeas, si inimicus postea fieret.Ait enim Seneca in Epistolis: Sic loquaris cum amicis tanquam deus audiat,et sic vivas cum hominibus tanquam deus videat. Et alius: Sic habeas amicum,ut non timeas ipsum fieri inimicum. Unde Petrus Alfonsius, propter amicosnon probatos: «Provide tibi semel de inimicis, et millesies de amicis;quia forsan amicus quandoque fiet inimicus, et sic levius poterit perquireredamnun tuum.» Secretum ergo tuum, de quo non vis, ut sciatur, vel nonpotes habere consilium, quin reveletur, tibi soli habeas, nullique manifestes.Ait enim Jesus Sidrach: Amico et inimico noli enarrare sensum tuum, et,si est delictum tuum, noli denudare. Audiet enim te et respicet te, etquasi defendens peccatum tuum subridebit te. Et alius ait: Quod secretumesse vis, nemini dicas. Et alius: Vix existimes ab uno posse celari secretum.Et alius: Consilium vel secretum tuum absconditum quasi in carcere tuoest reclusum; revelatum vero te in carcere suo tenet ligatum. Quare dixit:Qui consilium suum retinet in corde, sui juris est melius eligere. «Namtutius est tacere, quam ut taceat alium rogare. Concordat Seneca: Si tibiipsi non imperasti, ut taceres, quomodo ab alio silentium quæris?» Siautem consilium secretum habere volueris, amicissimo fideli et probatoatque secreto illud committas. Suadet enim Salomo: Multi pacifici sinttibi et consiliarius unus de mille. Et Catho:

---

Albertano of Brescia, Ars loquendi et tacendi. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus/albertanus.arsloquendi.shtml.
