Latin
Book 1, lines 1.1.18-1.1.39
Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei 1.1.18-39
Not analysed yet
Exemplo simili ne te derideat alter. Nam per nimiam altercationem animus audientis turbatur, et in malivolentiamquandoque inducitur, et eciam in errorem ammissa veritate frequenter labitur. Unde quidam philosophus dixit, "Nimium altercando veritas ammittitur."
Refrenanda eciam est lingua ut taceat ne multa verba effundat. Nam utait Ieronimus, "Tacere qui nescit loqui;" nescit ergo stultus loqui, tacerenon potest. Unde quidam sapiens interrogatus, cur tantum taceret, an quiastultus esset, respondit: "Stultus tacere non potest." Salomon tamen dixit,"Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputatur." Et Cassiodorus dixit,"Tacens plerumque despicabilis videtur, et si cum lingua nobilitat: semperremanet in honore."
Omnia siquidem bona accumulat lingua disserta. "Sapienti enim magisexpedit tacere pro se, quam loqui contra se, quia neminem tacendo, multosloquendo circumventes vidimus." Unde Cato ait, Nam nulli tacuisse nocet, sed nocet esse locutum. In dubio enim magis expedit tacere quam loqui. Unde quidam philosophusdixit, "Si dicere metuas, unde poeniteas, melius est �non,� quam �sic. �"
Nimis enim loqui ad stultitiam, tacere vero ad prudenciam spectat. Tacendoenim quandoque gloriam consequinur, iniuriam fugimus, multaque mala fugamus. Quare in libro De Summo Bono scriptum est, "Gloriosius est tacendoiniuriam fugore, quam respondendo superare."
Locutio enim et responsio semper bona et certa esse debet. Quare quidamphilosophus inquirenti cuidam sapienti quomodo posset optime dicire, respondit:" Si non dixeris nisi quod bene scieris; multa certe verba effundere stultitiaest." Unde dicitur, "In multiloquio non deest peccatum." Et Salomon inEcclesiastico dixit, "Multas curas secuntur sompnia, et in multis sermonibusinvenitur stultitia." Et alibi, "In omni opere erit habundancia; ubi autemsunt verba plurima, ibi frequenter egestas." "Nichil ergo eque proderitquam quiescere, et nimium cum aliis loqui, secum multa," ut Seneca in epistolisdixit. Moderate tamen loqui et tacere debemus. Unde Panfilus dixit, "Necnimium taceas, nec superflua verba dicas." "Audias ergo plurima; paucavero respondeas," ut quidam sapiens ait. Conpescenda est insuper linguaut non sit clamosa, nec vocem emittat audacem. Ait enim Seneca in epistolis,"Quemadmodum sapienti viro incessus modestior convenit, ita oratio pressa,non audax." Et alibi idem ait, "Imperitorum consuetudo est vociferare delonge."
Coartari eciam debet lingua ut non sophistice loquatur. Nam ut ait Ihesusfilius Syrac, "Qui sophystice loquitur odibilis est; omni re defraudabitur. Non enim data est illi a Domino gracia."