# De Amore et Dilectione Dei 1.1.27-29

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 1, lines 1.1.27-1.1.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/1.1.27

Super omnia post Deum veritas est collenda, que sola Deo homines proximosfacit cum et ipse Deus veritas sit. Et alibi Ihesus Syrac dixit, "Anteomnia opera tua verbum verax precedat te, et ante omnem actum consiliumstabile." Et alibi Salomon rogavit Dominum, dicens: "Duo rogavi te, Domine,ne deneges mihi antequam moriar: vanitatem et verba mendacij longe faca me."
Ita ergo veritatem loqui debes, ut dictum tuum habeat pondus iuris iurandi,et nil intersit tuam sinplicem assertionem, et iusiurandum. Nam Senecadixit, "Dictum, cuius non habet iurisiurandi pondus, eius quoque iurisiurandipondus vile est." Et sic veritatem sequendo aliis semper bene poteris respondere.Nam ut ait quidam sapiens, "Levis responsio veri [ubi?] veritatis est administratio."Et alibi dictum est, "Non multum laborat qui falsitatem veritatis allegationeconcludit;" iuxta illud, "Qui verum dicit non laborat." Cohercenda eciamlingua est ut non loquatur dolum. Ut ait propheta, "Prohibe linguam tuama malo, et labia tua ne loquantur dolum." Et eciam beatus Petrus in epistolasua prima dixit, Qui enim vult vitam diligere, et videre dies bonos, coherceat linguamsuam a malo, et labia sua ne loquantur dolum. Declinet a malo, et faciatbonum: inquerat pacem, et sequatur eam: quia oculi Domini super iustos,et aures eius ad preces eorum: vultus autem Domini super facientes mala. Refrenanda est eciam lingua ut sit dulcis et suavis et graciosa et beneet bona loquatur. Nam ut ait Ihesus filius Sirac, "Tibie et psalteriumsuavem faciunt melodiam; et super utraque lingua suavis." Et alibi, "Verbumdulce multiplicat amicos et mitigat inimicos, et lingua cum charis graciosain bono homine habundat." Et alibi, "Favus mellis verba composita; dulcedoanime et sanitas ossium." Et quidam alius dixit, "Principium amicitie estbene loqui, maledicere vero exordium inimicitiarum." Et Pamfilius dixit,"Excitat et nutrit facundia dulcis amorem." Bona enim locutio valde utilisest atque a sapientibus affaectanda. Unde Seneca in libris epistolarumdixit, "Quicquid bene dictum est ab ullo, meum est." Refrenanda est eciamlingua ut sit mollis, et molles faciat responsiones. Nam ut dixit sapiens,"Mollis responsio frangit iram; sermo quoque durus suscitat furorem."
Cohercenda est eciam lingua ut non proferat inania verba. Ut ait Seneca De Formula Honeste Vite , "Sermo quoque tuus non sit inanis, sedaut consoletur, aut doceat, aut precipiat, aut moneat."

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
