# De Amore et Dilectione Dei 1.1.28-79

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 1, lines 1.1.28-1.1.79. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/1.1.28

Facias ergo helimosinas ylariter et non triste. Nam ut Marcialis Cocusdixit, Si donas tristis, et dona et premia perdis. Et habunde facias helimosinam secundum vires et facultates tuas et ex tuahabundantia, ut helemosine tue non sint aliis consolatio, tibi autem tribulatio,nec expectes quod filii tui pro te vel alii faciant helemosinas, vel ablatarestituant. Dixit enim filius Syrac, "Ante mortem benefac amico tuo, etsecundum vires tuas exporigens da pauperi. Nonne alii relinques laborestuos." Nam ut ait Apostolus Paulus in epistola ad Corrinthios, Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est,et non secundum id quod non habet. Non enim ut aliis sit remissio, vobisautem tribulatio, sed ex equalitate. In presenti tempore vestra habundantiaaliorum inopiam suppleat: sicut illorum habundantia vestre debet esse inopiesupplementum. Et eciam Seneca in Beneficiis dixit, "Dabo egenti sed ut ipse nonegeam; succuram perituro sed ut ipse non peream." Et Martialis Cocus dixit, Ne noceas tibi, aliis prodesse memento;
Velle beare alios, prope odire te, miserum est. Et Cato dixit, Sic bonus esto bonis, ne te mala damna sequantur. Et non solum tibi nocere non debes propter munificentiam vel liberalitatemtuam, sed nec aliis. Ait enim Cassiodorus, "Munificentiam nostram nullivolumus extare dampnosam, neque alteri tribuitur, alterius dispendio applicetur.Inde eciam Tullius dixit, Videndum est ut ea libertate utamur que prosit amicis, neminem noceat.Et tali liberalitate uti debemus ut de nostro, non de alieno tribuamus.Tribuere enim de alieno non est iustum; ergo nec liberare. Unde idem Tullius dixit, "Nichil est liberale quod non sit iustum." Etcavere debemus ne maior sit tribuendi benignitas quam facultates. Ut idemdixit, "Secundum ergo facultates et posse tuum serva." Cassiodori dictumeorum ait, "Persona tua refugium sit oppresso, infirmi defensio, et presidiumaliqua calamitate concluso."
[Caput VII.]
Qualiter retineatur amor Dei.

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
