# De Amore et Dilectione Dei 1.1.40-46

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 1, lines 1.1.40-1.1.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/1.1.40

Item ut non loquatur obscura vel ambigua, sed clara et aperta. Nam utait sapiens, "Sanctius est mutum esse, quam quod nemo intelligat dicere."Et lex dicit, "Nichil interest, neget quis an taceat interrogatus an obiscurerespondeat, ut incertum dimittat interrogantem." "Hec ergo sit propositinostri summa: quod sentimus loquamur, quod loquimur senciamus: concordetsermo cum vita," ut Seneca in epistolis ait.
Cohercenda est insuper lingua ne murmuret. Ait enim Paulus in epistolaprima ad Corrinthios, "Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt,et perierunt ab exterminatore." Et Salomon dixit, "Custodite vos a murmurationeque nichil prodest, quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit."
Istud denique tua cognoscat discretio, quod sicut linguam tuam debesrefrenare et spiritum cohibere circa tuos sermones, ita non debes accommodarecor tuum vel aures tuas cunctis sermonibus aliorum. Dixit enim Salomon,"Cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum, ne forte audiasservum tuum maledicentem tibi: scit enim tua conscientia quia et tu crebromaledixisti aliis." Et Seneca in epistolis dixit, "Claudende sunt auresmalis vocibus." Et Cato dixit, Cum recte vivas, ne cures verba malorum,
Arbitrij non est nostri, quod quisque loquatur. Deum igitur invoca, toto affectu ab eo postula, ut ori tuo frenum inponat,linguamque tuam et spiritum tuum taliter compescat et domet, quod tuamloquelam ad eius servitium sanctum valeas exercere.
[Caput III.]
De doctrina amoris et dilectione Dei.
Doctrina igitur tua ab amore et dilectione Dei initium capiat. Quiaut ait Cassiodorus, "Ad omnia redditur habilis, quem inbuit doctrina celestis."Et iterum, "Semper bene geritur, si celestis metus humanis moribus apponatur."Tua itaque intelligibilis discretio cognoscat quia amor alius est divinus,alius humanus, alius vero ad res alias humanas et temporales se inclinat.Unde in primis videndum est quid sit amor, qualiter intret mentes hominum,et inde dicatur amicus, et quis sit verus amicus, et quomodo acquiraturamor et dilectio Dei, et quomodo retineatur.

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
