# De Amore et Dilectione Dei 1.1.52-56

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 1, lines 1.1.52-1.1.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/1.1.52

[Caput IV.]
Quomodo acquiritur amor Dei et dilectio Dei per fidem.
Amor autem et dilectio Dei acquiritur per fidem, spem, et karitatem.Per fidem vero que secundum Apostolum dicitur, "Sperandarum rerum substantia,argumentum non apparentum," acquiritur amor et dilectio Dei. Unde Apostolusdixit, Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti repromissiones,obturaverunt ora leonum, et extinxerunt impetum ignis, effugaverunt acciemgladii, convolaverunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castraeverterunt exterorum: acceperunt de resurrectione mortuos suos. De qua sanctus Iohannes episcopus dixit, Fides est religionis sanctissime fundamentum, karitas vinculum, amorissubsidui; hoc sanctitatem firmat, castitatem roborat, dignitatem exhoruat;in pueris splendet, in iuvenibus floret, in provectis apparet; gubernatsexus, gradus provehit, offitia cuncta custodit; in paupere grata est,in mediocri lecta, in locuple honesta. Fides amicitias servat, copulat,artes commendat, nullum despicit, nullum contempnit, nulli deest, nisiqui ei forte defuerit. Fides mandata tenet, precepta servat, promissa consumat.Fides familiares efficit Deo; amicos constituit ergo. Quam fidem eciam Seneca epistolarum commendat, dicens: "Fides sanctissimumhumani pectoris bonum est, que nulla necessitate ad fallendum cogitur,nullo corrumpitur premio." Et Tullius De Amicitia commendavit fidem,dicens: "Firmamentum autem stabilitatis constancieque est, quam in animogerimus, fides." Neque enim fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum.Et fides ita placuit Deo, quid Dominus noster Ihesus Christus neminem sanabat,nisi firmam fidem in eo haberet. Habentes autem firmam fidem sanabat. Insuperet salvabat, dicendo, "Fides tua te salvum fecit," ut dixit ceco cui visumrestituit, et leproso quem mundavit, et multis aliis.
In fide enim ministrare debes virtutem, ut beatus Petrus in epistolasua secunda ait, dicens: Vos autem curam omnen subinferentes, ministrare in fide vestra virtutem,in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinenciam, in abstinenciaautem pacientiam, in pacientia pietatem, in pietate autem amorem fraternitatiscaritatem. Per fidem certe homo Deo ut placuit ut latro in cruce, et sine fide displicethomo. Unde Apostolus ait, "Impossibile sine fide aliquem placere Deo."Et per fidem eciam vincimus mundum. Unde beatus Iohannes in epistola suadixit, "Hec est victoria que vicit mundum, fides nostra." Et eciam ex fideiusti vivunt. Unde Apostolus in epistola ad Romanos dixit, "Iustus autemex fide vivit."
Et intelligo fidem catholicam, hoc est universalem, quam Romana ecclesiadocet, colit et veneratur, secundum quod in "Quicumque vult," et in "Credoin Deum" continetur. Et intelligas fidem vivam et non mortuam; hoc estbonis operibus vestitam. Nam ut ait Apostolus, "Fides sine operibus mortuaest." Et licet in operibus quandoque successit desit, quia opera non sortiuntureffectum, fides tamen propter hoc non est derelinquenda. Nam dixit quidamsapiens, "Malo mihi successum deesse quam fidem." Nam ut quidam sapiensdixit, "Fidem qui perdit, quo se servet non est relictum." Et intelligasfidem firmam et indubitatam. Nam de facto Dei nullo modo debes dubitare.Beatus Petrus apostolus, cum Dominus Ihesus Christus ambularet super aquasmaris, dixit ei: "Si tu es Dominus, iube venire ad te." Et cum iuxta preceptumDei ambularet super aquas maris, dubitavit. Unde statim cepit submergipropter dubitationem. Quare Dominus apprehendens eum per manum sublevaviteum, dicens: "Modice fidei, quare dubitasti?"

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
