# De Amore et Dilectione Dei 1.1.57-61

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 1, lines 1.1.57-1.1.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/1.1.57

Et alibi beatus Iacobus in epistola sua prima dixit, Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibushabundanter, et non improperat: et dabitur ei. Postulet autem in fide nichilhesitans: qui enim hesitat, similis est fluctui maris, qui a vento moveturet circumfertur: non ergo extimet homo ille quod vir duplex animo inconstansest in omnibus viis suis. Et eciam Dominus in evangelio dixit, Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hesitaveritis, si montiet huic dixeritis: tolle, et iacta te in mare, fiet. Et omnia quecumquepecieritis in oratione credentes, accipietis. Et in Ecclesiastico dicitur, "Cor ingrediens duas vias non habebit tequiem,et pravi cordis nullis scandalizabitur." Et Seneca in epistolis dixit,"Qui, quo destinavit, pervenire vult, unam sequatur viam, et non per multasvagetur." Et alibi, "Vita sine proposito vaga est: nichilque turpius dubioet incerto actu."
[Caput V.]
Per spem.
Per spem autem acquiritur amor et dilectio Dei. Spes est expectatiocerta future beatitudinis. De qua spe namque dicitur, "Spera in Deo, etfac bonitatem." "Inquire pacem, et persequere eam." Et alibi, "Iacta cogitatumtuum in Domino, et ipse te enutriet." Et alibi, "Revela Domino viam tuam,et spera in eo, et ipse faciet."
Salvat enim Dominus omnes sperantes in se, ut ait propheta: "Mirificamisericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te." Nam sperantes firmiterin Domino ab eo proteguntur et liberantur ab eo, nec confunduntur, necinfirmantur, et ab eo redimuntur et pascuntur eciam in divitiis eius. Utait propheta, "Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquistiquerentes te, Domine." Et alibi, "Deus meus, inpolluta via eius, eloquiaDomini igne examinata, protector est omnium sperantium in se." Et alibi,"In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos. Ad teclamaverunt, et salvi sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi." Etalibi, "Iudica me, quoniam ego in innocencia mea ingressus sum, in Dominosperans non infirmabor." Et alibi, "In te, Domine, speravi; non confundarin aeternum; in iustitia tua libera me." Et alibi, "Redimet Dominus animasservorum suorum, et non dereliquid omnes qui sperant in eo." Et alibi,"Spera in Domino, et fac bonitatem: et inhabita terram, et pasceris indivitiis eiius." Et alibi, "Adiuvabit eos Dominus, et liberabit eos; eteruet eos a peccatoribus, et salvabit eos, quia speraverunt in eo." Etalibi dixit Apostolus in epistola ad Romanos, "Spe enim salvi facti sumus.Spes autem que videtur, non est spes." Et nota quod "spes est ultimum malorumsolatium," ut dixit Seneca De Legalibus Institutis .

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
