# De Amore et Dilectione Dei 1.1.62-21

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 1, lines 1.1.62-1.1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/1.1.62

[Caput VI.]
Per karitatem .
Per caritatem autem acquiritur amor et dilectio Dei, quia per illamomnes virtutes et omnia bona condiuntur. Nam ut ait beatus Petrus in epistolasua prima, "Caritas operit multitudinem peccatorum." Adeo ut dicatur, "Habeascaritatem et fac quicquid vis." Nam "Deus caritas est: et qui manet incaritate, in Deo manet, et Deus in eo," ut beatus Iohannes in epistolasua dixit.
Est autem karitas, secundum Augustinum, animi motus ad serviendum Deopropter se, et sibi et proximo propter Deum. Et caritatem habeas secundumquod in epistola sancti Pauli diffinitur, et amicus Dei reputaberis. Intelligoeciam caritatem, id est, helimosinam. Unde dicitur, "Date helimosinam:et omnia munda erunt vobis." Et alibi dicitur per sapientem, "Qui obturataurem suam ad clamorem pauperis, ipse clamabit, et non exaudietur." Etalibi, "Qui dat pauperi non indigebit: qui autem despicit deprecantem sustinebitpenuriam." Et Seneca dixit, "Habet in adversis consilia, qui in prosperiscommodat." Et alibi filius Sirac dixit, "Elemosina viri quasi saculum cumipso." Et alibi Ysaias dixit, Frange panem tuum esurienti, et egenos vagosque unduc in domum tuam;si videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Tunc erumpetquasi mane lumen tuum; et sanitas tua orietur. Nunquam enim Deus melius cognoscitur quam per fractionem panis causa helimosinefaciende, quod manifeste potes per evangelium Dei cognoscere. Nam apostoliqui cum Domino cotidie conversati fuerant, post illius resurrectionem eumnon cognoscebant, licet eum viderent exponentem eis scripturas et incipientema Moysem et prophetis. Cognoverunt tamen eum in fractione panis, quasiDominus daret illis manifeste intelligere quod Deus nunquam melius cognosciturnec occuli peccatorum ad cognitionem Dei melius aperiuntur quam per fractionempanis ad helimosinam faciendam. Per helimosinam enim efficitur homo beatus,et in die mala a Domino liberabitur. Fit eciam ioctundus et sermones suosin iuditio bene disponet. Ut ait propheta, "Beatus qui intelligit superegenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus." Et alibi, "Iocundushomo qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in iuditio; quiain eternum non commovebitur."
Multis enim rationibus debemus ylariter helimosinas facere, quia "Ilaremdatorem diligit Deus," ut dixit Apostolus in epistola sua ad Corinthios,et quia predicta bona inde consequimur, et quia cum damus helimosinas noneas ammittimus, sed nobis eas conservamus. Et per eas in domo Domini recipimur.Unde dicit Dominus, "Facite vobis amicos de mammona iniquitatis: qui recipiantvos in eterna tabernacula." Et quia dando helymosinam, non tantum pauperidamus, sed ipsi Deo, ut ipsemet testatur dicens, "Que uni ex minimis meisfecistis, mihi fecistis." Et eciam quidam sapiens dixit, Quisquis es, in mensa primum de paupere pensa;

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
