# De Amore et Dilectione Dei 2.1.1-2-18

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 2, lines 2.1.1-2.1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/2.1.1-2

Per mutua eciam servitia invicem data atque recepta, acquiritur amicitiaet conservatur et retinetur. Unde dici consuevit, "Audio sic dici: dandoretinentur amici." Et Cato dixit, Obsequio quoniam dulces retinentur amici.
Ne dubitas cum magna petas impendere parva:
His etenim rebus coniungit gratia caros. Et alibi, "Dapsilis interdum notis caris amicis." Quod donare potes, gratis concede roganti!
Nam recte fecisse bonis, in parte lucrorum est. Et Terentius dixit, "Obsequium amicos, veritas odium parit." Si enim abamico tamen modo sumpseris, nunquam illi tribuendo, illius amicitiam meritoperdes. Cum autem semper dampna suscipiat, nunquam autem lucra amicus enimutilitatis causa assumitur, et si parte semper dampna patitur. Tua amiciipsi non placebit. Nam ut dixit philosophus, "Qui utilitatis causa assumptusest, tamdiu placebit quamdiu utilis fuerit." Et certe si amicus tibi sepedederit, decuit te illi reddere. Unde quidam philosophus dixit, "Beneficiumsepe dare, docere est reddere." Licet enim Seneca epistolarum dixit, "Beneficiorumusum gratum homines esse putant: illa crescunt mora et tanto plus solvendumest, quanto tardius. Ingratus est, qui beneficium reddit sine usura."
Sed licet beneficia per moram crescant; non tamen congrua mora in hiisest reprehendenda. Nam dixit quidam philosophus, "Tene rectam iustitiaminter homines, et diligunt te; et non properes ulli reddere mutuum bonivel mali, quia diutius expectabit te amicus et diutius timebit te inimicus."Reddere debes ergo beneficium amico cum usuris si potes. Alioquin in memoriafrequenter habeas beneficium tibi collatum, et benefactorem inde collaudes.Ait enim Seneca, "Satis magna est usura pro beneficio memoria." Et eciambenefactorem reverearis et timeas. Nam ut idem ait, "Optime positum estbeneficium, ubi meminit, qui accipiunt."
Et diligenter caveas, ne reddeas malum pro bono, sive beneficio, quodesset iniquum nec tollerandum a Deo. Nam ut Salomon in Proverbiis, "Quireddit mala pro bonis, non recedet malum de domo eius." Et si nunquam amicotribuis, iniuste postea ab eo petis. Et alibi dicitur, "Beneficium quidare nescit, iniuste petit." Immo eciam in odium cadit. Ut Seneca dixit,"Nullum est odium perniciosius quam beneficii violati pudere."
Libentius enim debes beneficium reddere, quam de novo recipere. Indeeciam idem Seneca dixit, Errat, qui beneficium accipit libentius quam reddeat: quanto ilariorest qui solvit quam qui mutuat, tanto debet esse ylarior, qui se maximohere alieno accepti beneficii exhonorat, quam qui maximo obligatur. Qui enim de accipiendo cogitat, oblitus est accepti. Nec est amicitia,sed negotiatio, que ad commodum accidit, que quod consuecutura sit, spectat.Quare dictum est, "Dignus decipi qui de recipiendo cogitat dum dat." Quodsi reddere beneficium factis non potes, saltem per confessionem beneficiiretribue. Nam ut ait idem Seneca, "Interdum autem solutio est beneficiiipsa confessio." Que negatio autem beneficii ad malignitatem et ingratitudinemspectat. Unde quidam philosophus dixit, "Benefactum qui denegat, coramoculis omnia cernentis se accusat."

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
