# De Amore et Dilectione Dei 2.1.103-108

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 2, lines 2.1.103-2.1.108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/2.1.103

Nec dicas amico aliquid quod aures eius merito offendat. Nam sicut "mittenslapidem in volatilia deiciet illa, sic et qui convitiatur amico suo dissolvitamicitiam," ut Ihesus filius Sirac dixit. "Ed licet non sit convitiandumamico vel eciam alii, equo tamen animo audienda sunt inperitorum et amicorumconvitia," ut Seneca in epistolis dixit. Et non solum a convitio amicicessare debes, sed eciam celare crimen convitiari possit. Unde Cato dixit, Quod pudeat socios prudens celare memento,
Ne plures culpent, quod tibi displicit uni. Et alibi, Quantumcumque potes, celato crimen amici. Et maxime quando crimen non est manifestum, sed adhuc latens vel occultum.Nam ut ait Cassiodorus, "Multo sanctius est tenebris occultare vitiosa,quam culpanda presumpta importunitate vulgare." Ideo autem dixi meritoquia corripere bene potes. Nam ut ait Tullius De Amicitia , "Et moneriproprium est vere amicitie, et alterum libere facere non asperare, alterumpacienter accipere, non repugnanter." Et Salomon ait, "Qui corripit hominemmagis gratiam apud eum inveniet, quam qui per lingue blandimenta decipit."
Illud autem secreto et benigne et non mordaciter facere debes. UndeCato ait, Litem infert cave cum quo tibi gratia iuncta est,
Ira odium generat, concordia nutrit amorem. Et alibi, Adversus notum noli contendere verbis:
Lis minimis verbis interdum masima crescit. Et eciam Seneca De Formula Honeste Vite dixit, "Amonebis libenter,reprehenderis patienter. Si merito obiurgabit te aliquis, scito quia profuit;si in merito, prodesse voluit. Non acerba, sed blanda verba timebis." Monerivellere ac posse sera virtus est; nolle autem moneri stultitia est. UndeOvidius De Remedio Amoris dixit, Inpatiens animus nec adhuc tractabilis arte
Respuit atque odio verba monentis habet. Dixi "non acerba verba timebis, sed blanda," quia ut dixit sapiens, "Malushomo qui blande loquitur innocentium laqueus est." Et Cato dixit, Sermones blandosque vitare memento. Et alius dixit, "Semper dulce fugias, quod amarum fieri potest." Et Salomondixit, "Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo, reteexpandit pedibus eius." Et alius dixit, "Semper suum habet venenum blandaoratio." Et alius dixit, "Nulle sunt occultiores insidie, quam hee, quelatent in simulatione officii aut in aliquo necessitudinis nomine. Nameum qui palam est adversarius facile quis cavendo vitare potest." EciamSeneca dixit, "Peiora multa cogitat muttus dolor." Et alius dixit, "Peiorasunt tecta odia quam aperta pretenta." Taciturnus magis offendet te quamloquax. Et alius dixit, "Qui bene disimulat, citius inimico nocet." Etalius dixit, "Verum est canem timidum vehementius latere quam mordere."Et altissima queque flumina minimo sono labi. Secundum ergo Tullium DeAmicitia , "Multo melius de quibus acerbos inimicos mereri, quam eosamicos, qui dulces videantur; et illos sepe verum dicere, hos nunquam."

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
