Latin
Book 2, lines 2.1.106-2.1.116
Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei 2.1.106-116
Not analysed yet
Sacerdoti tua archana atque secreta penitencie causa pandere et manifestaredebes. Ut sanctus Iacobus in epistola prima dixit, "Confitemni alterutrumpeccata vestra." Deficiente autem sacerdote eciam alij confiteri debes.
[Caput XI.]
De probatione amicorum .
Licet autem in habendis amicis ut dixi magna utilitas sit, prestitamvelox sis sic in acquirendis amicis nullius est amicitie ante probationemte constringere debes. Ut ait Martialis Cocus cuidam amico suo qui vocabaturCrisippus: Antequam ames, Crisippe, proba; sed amare probatum
Cura, rotulum illum pectore suscipias.
Sepe diuque suo dignum censet amore
Pertractat sapiens sic amat exibitum. Et Ovidius dixit, Quale sit id, quod amas, celeri circumspice mente
Et tua lesuro subtrahe colla iugo. Et sapiens dixit, "Si possides amicum, in temptatione posside. Est enimamicus secundum sua tempora; in tempora autem tribulationis non permanebit." Et propheta, volens amicus Dei fieri, et sciens amicos probatos melioresaliis fore, dixit, "Proba me et tempta me; ure renes meos et cor meum." Et eciam beatus Iohannes in epistola sua dixit, "Karissimi, nolite omnicredere spiritui, sed probate spiritus si ex Deo sint." Et eciam Apostolusin epistola sua ad Tesalonicenses dixit, "Omnia probate: quod bonum esttenete. Ab omni specie mali abstinete vos." Et sapiens dixit, "Qui creditcito, levis est in corde et minorabitur;" "Facilitas nimia partem stultitievergit." Et alius philosophus dixit, "Ne laudes amicum, donec probaveriseum." Et iterum alibi dixit propter amicos non probatos: "Provide tibisemel de inimicis, et milies de amicus, quia forsitan quandoque amicusfiet inimicus, et sic levius poterit perquire dampnum tuum." Et Senecadixit, "Tu omnia cum amico delibera, sed de ipso prius."
Eligas ergo amicos probatos qui tibi fideles esse possint. Et eos unoaffectu non uno habeas merito, et tales amicos elige quos non pudeat elegisse. Ait enim Seneca, "Amare sic incipe, tamquam non liceat desinere."
[Caput XII.]
Que facere debes pro amicis et que errogare et quomodo debes cumaliis vivere et de lege amicitie .