# De Amore et Dilectione Dei 2.1.117-119

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 2, lines 2.1.117-2.1.119. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/2.1.117

Probato autem amico atque temptato si illum fidelem valde inveneris,ita pectore suscipias eum ut pro eo facias quecumque pro amico commodefieri possunt, videlicet honeste ita quod Deum non offendas, nec tuam conscientiamledas. Peccatum enim pro amico facere non debes. Nam dixit Tullius DeAmicitia , "Nulla est excusatio peccati, si amici causa peccaveris;"et maxime in re turpi ubi duplex peccatum est. Ait enim Seneca, "In turpire peccare bis est delinquere." Nec eciam debes amicum defendere in peccato,ne tibi crimen pares. Ait enim Seneca, "Nocentes qui defendit, sibi crimenparat." Et iterum, "Socius fit culpe, qui nocentem iuvat." Nisi forte proillius salute hoc faceret. Ait enim idem, "Nichil turpe dicas pro salutisremedio." Innoxie igitur amicum defendere debes ut proprie defensor dicaris.Nam ut ait Cassiodorus, "Ille proprie defensor est dicendus, qui defenditinnoxie."
Alioquin si cum turpitudine et mendacio cum defenderes, amicitia nonduraret. Nam ut dixit Tullius De Amicitia , "Difficile est amicitiamdurare sive manere, si a virtute defeceris." Amici enim vitia si feras,facis tua. Ideo autem dixi commode quia ut lex dicit, "Ea demum fieri posseintelliguntur que commode fieri possunt." Et eciam alibi dici consuevit,"Age sic alienum ut tuum non obliviscaris negotium."
Amicis enim ita prodesse debemus, ut nobis non noceamus, et ideo dixihoneste. Quia ut ait Tullius, "Si omnia facienda sunt, eciam in honestaque amici velint, non amicitie tales, sed et coniurationes putande sunt."Unde facere debes pro amico quod honestum sit, et denegare quod non rectumsit. Hec igitur lex in amicitiam senciatur ut nec rogemus res turpes, nequefaciamus rogatu, et ab amicis honesta petamus. Amicorum causa honesta faciamus,studium semper adsit, cunctacio toto absit. Consilium verum dare gaudeamuslibere. Hec est, inquam, societas, in qua omnia sunt que putant hominesexpetenda: honestas, gloria, tranquillitas, atque iocunditas; ut cum hecadsint, beata vita sit, cum sine hiis esse non possint, quod cum optimummaximumque sit. Si id volumus adipisci, virtuti opera danda est, sine quanec amicitiam, nec ullam rem expetendam consequi possumus. Ea vero neglecta,qui se amicos habere arbitrantur tunc denique rasse sentiunt cum eos aliquisgravis casus experiri contingit; et eciam verecundari debent amici ad inviceminhonesta vel turpia petere. Nam, "Maximum ornamentum amicitie tollit,qui ex ea tollit verecundiam," ut Tullius dixit. Quare eciam ait, "Maximeautem perturbantur officia in amicis; quibus et non tribuere, non rectepossis, et tribuere, quod non sit equum, contra officium est."

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
