# De Amore et Dilectione Dei 2.1.125-234

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 2, lines 2.1.125-2.1.234. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/2.1.125

Verba quidem mellis sunt plena et intima fellis,
In quibus est nusquam fidei spes certa quibusquam. Et alibi idem Ysoppus dixit, Nam simulatores variant pro tempore mores.
Menti sincere nequeunt eo usque nocere,
Quando ad momentum sit ei opus id ademptum.
Et qua crassantur que fraudis et arte minantur,
Hac oportet non mire contingat iure perire.
Et si hec feceris, fallatia simulatoris. Ei nocebit, et non tibi, ut sanctus Prosper ait, Fallaces semper curis torquentur amaris,
Et mala mens nunquam gaudia paucis habet. Si autem amicum omnino malum inveneris, quia errando propter illecebraseius illum malum putando bonum amare cepisti, amicitiam eius non retineas.Non enim in tali errore est diutius perseverandum. Inimici enim gravissimisunt qui per simulationem amicitie alios nefarie produnt. Tales igiturvitandi sunt. Unde quidam sapiens ait, "Perfidos amicos devita nichil eiscredendo et cavendo omnia." Amicitiam tamen eorum non subito nec pravedivellas, sed paulatim per dissuetudinem eam derelinquas atque aboleas,non dicendo causas quare ab eo divertere, velut in Ovidio De RemedioAmoris legi, qui dixit, Nec causas aperi quare divortia malis
Nec quid doleas, clam tamen usque dole. Et eciam beatus Paulus dixit in epistola ad Thesalonienses, "Denuntiamusvobis, fratres, in nomine Domini nostri Ihesu Christi, ut subtrahatis vosab omni fratre ambulante inordinate." Tales igitur amicitie sunt remissioneusus elevande, ut dicitur Catonem dixisse, et dissuende magis quam dissidende.Nisi quedam admodum intollerabilis iniuria exardescerit, ut quod nequerectum neque honestum sit fieri nec possit, ut non statim alienatio disiunctioquefacienda sit. "Nichil enim est turpius quam cum eo bellum gerere cum quofamiliariter vixeris," ut Tullius De Amicitia dixit.
Per dissuetudinem enim aboletur amicitia; per continuam autem et assiduamconversationem et consuetudinem semper augetur et crescit. Quare amicumtuum iuxta te prout commode fieri potest et non procul semper debes habere.Unde Salomon dixit, "Melior est vicinus iuxta, quam frater procul." Eteciam vulgo dici consuerunt, "Qui procul est occulis, procul est a luminecordis."
De amore et dilectione proximi et acquirendis et retinendis et conservandisamicis ad plenum tibi scribere non valerem, sed ex tuo ingenio semper amicosfideles acquiras, eosque taliter studeas conservare, ut dulcedine et amicorumsuffragio merito valeas vegetari atque gaudere.

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
