Latin
Book 2, lines 2.1.145-2.1.83
Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei 2.1.145-83
Not analysed yet
Sed licet ita ut supradictum est amare debeas parentes et filios, amoremtamen Dei preferre debes amori paterno et filiorum. Unde Matheus in evangeliodixit, "Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: etqui amat filium aut filiam super me, dignus non est me." Et alibi idemin evangelio dixit, "Inimici hominis, domestici eius." Et nota quod nullosvidi filios qui male parentes tractassent, de quibus in hoc seculo Deusnon faceret vindictam visibilem, et hoc merito accidit. Nam ut ait Cassiodorus,"Quibus fuit exossa societas parentum, civium non merentur habere consortium,ne puri cordis iocunda serenitas nebulosis maculis polluatur."
[Caput XV.]
De amore et dilectione filiorum .
De amore vero filiorum tuorum si Deus tibi dederit te non ammoneo. Naturaenim in tantum te impellet quod eos vehementer diliges. Magis enim timeone illos plus te diligas quam illorum amorem negligas. Unum tamen dicotibi, ut non tantam pietatem in eos exerceas parcendo et virge et baculo,quod pietas tua in odium cadat. Ut Salomon ait, "Qui parcit virge, oditfilium suum; qui autem diligit illum, instanter erudit." Et alibi, "Virgaet correctio retribuent sapientiam; puer autem qui dimittitur voluntatisue confundet matrem suam." Et alibi, "Stultitia colligata est in cordepueri, virga et baculus fugabunt eam."
Fugata ergo stultitia per correctionem, efficientur filii sapienteset letificabunt te. Nam ut ait idem, "Filius sapiens letificat patrem,filius vero stultus mestitia est matris sue." Et alibi, "Erudi filium tuum,et refrigerabit te, et dabit delitias anime tue." Et alibi Ihesus Siracdixit, "Filii sunt tibi? erudi illos a pueritia illorum. Filie sunt tibi? conserva corpus illarum, et non ostendas faciem tuam illarem ad illas. Trade filiam tuam, et grande opus feceris; et homini sensato da illam." Et alibi, Audite populi, omnes gentes, et rectores ecclesie: filio et mulieri,fratri et amico, ne deris potestatem in vita tua. Melius est enim ut filiitui in te respiciant, quam te respicere in manus filiorum tuorum. Et si forte filii vel alii amici tui correctiones et ammonitiones tuasrecipere nolunt, non tamen desistas. Unde Cato dixit, Cum moneas aliquem nec se velit ipse moneri,
Si tibi sit carus, noli desistere ceptis. Et Cassiodorus dixit, "Non facile efficitur vitiosus, cui monitor insistitassiduus. Nec facile erroris vitio sordescit, quem assidua doctrina purgaverit." Nec provoces filios tuos ad iracundiam. Unde Apostolus in epistola ad Ephesiosdixit, "Et vos patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sededucate illos in disciplina et correctione Domini." Ad exemplum ergo divinumfilios castigare debes. "Quem enim Dominus diligit, castigat: et flagellatautem omnem filium, quem recipit," ut sanctus Paulus ait. Et Ihesus filiusSirac dixit, Qui diligit filium suum assiduat illi flagella, ut letetur in novissimo,et non palpet proximorum hostia. Lacta filium tuum et paventem te facit; lude cum eo, et contristabit te. Ne credas sic illi, ne doleas, et in novissimoobstupescant dentes tui. Curva cervicem eius in iuventute, et tunde lateraeius dum infans est, ne forte induret et non credat tibi, et erit tibidolor anime. Nam et Salomon in Proverbiis dixit, "Adolescens iuxta viam suam, et cumsenuerit, non recedet ab ea." Unde quidam sapiens dixit, Qui non assuescit virtutibus, dum iuvenescit,