Latin
Book 2, lines 2.1.155-2.1.157
Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei 2.1.155-157
Not analysed yet
Uxorem vero tuam perfecte diligere debes, quia pars tui corporis est,et unum corpus tecum est, ut ait Dominus qui eam adiutorium hominis vocavit. Nam cum fecisset hominem dixit, "Faciamus ei adiutorium," et extracta costade corpore Ade fecit Evam, et dixit, "Propter hoc relinquid homo patremet matrem, et adherebit uxori sue: et erunt duo in carne una." Et alibidixit Apostolus in epistola ad Ephesios, "Diligite uxores vestras sicutChristus dilexit Ecclesiam." Et subiunxit idem Apostolus, "Ita viri debentdiligere uxores suas ut corpora sua. Quia qui suam uxorem diligit, seipsumdiligit. Nemo unquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam." Et postea eciam subiunxit, "Unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat:uxor autem timeat virum suum." Et merito uxor est diligenda quia donumest Dei. Dixit enim Ihesus filius Syrac, "Domus et divitie dantur a parentibus,a Domino autem proprie uxor bona vel prudens."
Est enim ut dixit adiutorium hominis et maxime egeni, unde idem dixit,"Ubi non est sepis, dirunpitur possessio; et ubi non est mulier, ingemiscitegens."
Et adeo teneris uxorem diligere, ut dicatur eam tui corporis potestatemhabere. Unde ait Apostolus in epistola prima ad Corrinthios, Vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier. Uxor autem nonhabet potestatem sui corporis, sed vir. Nolite fraudare invicem, nisi forteex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idem,non temptet vos Sathanas propter incontinentiam vestram. Et alibi, "Uxori debitum reddat: similiter autem et uxor viro." In tantumeciam teneris uxorem diligere ut nunquam ab illa valeas separari nisi obcausam fornicationis. Unde dictum est, "Quos Deus coniunxit, homo non separaret." Nec credas peccatum esse coniuges commisceri secum carnaliter, cum perApostolum dicatur: "Unusquisque habeat suam fornicationem." Et alibi pereundem dictum sit, "Melius est nubere quam uri." Et alibi eciam per eundemdictum sit, "Qui vero iungit virginem suam, bene facit: et qui non iungit,melius facit." Et alibi, "Illigatus es uxori? Noli querere. Si autem acceperisuxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit." Et eciam deviduis dixit, "Mulier alligata est legi quanto tempore vir vivit, quodsi dormierit vir eius, liberata est a lege: cui vult nubat, tantum in Domino. Beatior autem erit si sic secundum meum."