# De Amore et Dilectione Dei 2.1.158-86

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 2, lines 2.1.158-2.1.86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/2.1.158

Sic ergo Apostolus dicit illum benefacere. Stultus est hereticus quicontra dictum Apostoli prohibet nubere et iubet abstinere a cibis quosDeus creavit. Ut Apostolus in epistola ad Timotheum dixit, Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedentquidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis demoniorum,in ypocrisi loquentes mendatium, et cauteriatam habentes conscientiam,prohibentes nubere, et abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendumcum gratiarum actione. Nec potest hereticus dicere dictum Apostoli esse intelligendum de nuptudivino. Nam si de divino intelligeretur secundum illam auctoritatem, meliusesset abstinere ab nuptu divino quam nubere in Christo, quod aperte falsumest. Nec inhereas hereticis, nec illis credas qui dicunt uxorem esse dimittendam,nec cum ea esse carnaliter utendum, prave intelligendo evangelium, ubidicitur, "Qui dimiserit patrem, aut matrem, aut filios, aut agros, autuxorem, centuplum accipiet, insuper et vitam eternam."
Illud enim intelligitur quando de voluntate utriusque coniugum hoc fiet,cum vovent castitatem, vel transeunt ad religionem de voluntate alteriusambo, vel eciam unus transit ad religionem de voluntate alterius coniugum,altero senescente et in seculum manente et castitatem voviente; vel eciamcontra voluntatem eius, si matrimonium non est consumatum per carnalemcopulam, quia vocatus est de nuptiis, ut decreta et decretales et iuraproclamant. Quare dico quod non debes cessare eciam a nuptu carnali, sitibi placet habere uxorem. Et uxorem accipias pocius ornatam bonis moribuset in bona societate nutritam, quam divitiis habundantem et aliter malam,et pocius puellam quam viduam. Dixit enim quidam philosophus, "Accipe puellamin uxorem, quamvis sit vetula." Et Cato dixit, Uxorem fuge ne ducas sub nomine dotis,
Nec retinere velis, si ceperit esse molesta. Nec facias magximos sumptus in nuptiis uxoris. Nam dixit Seneca, "Nuptiassumptuosas facere vita." Et si forte in uxore aliquid inveneris quod tibidispliceat, equo animo id tollerare debes si commode id fieri potest. Namdixit quidam philosophus, "Nulla tam bona uxor, in qua non invenias quodqueraris," et "nulla tam bona fortuna est, de qua nichil possit queri."Et Tullius De Amicitia dixit, "Non est quicquam difficilius quaminvenire quod sit ex omni parte in sua genere perfectum." Unde Salomonin Ecclesiaste dixit, "Virum de mille reperi unum, mulierem ex omnibusnon inveni." Si licet Salomon nullam invenerit, Seneca tamen benigniusuxores super omnia commendavit, dicens: Sicut nichil est superius benigna coniuge, ita nichil est crudeliusinfesta muliere. Quanto enim sapiens vitam suam pro viri salute opponit,tanto maligna ad mariti mortem eciam vitam suam reputat. Et ideo bona uxor est diligenda. Nam dixit quidam philosophus, "Scias inbona muliere bonam societatem esse;" "bona mulier fidelis custos est etbona domus." Et alibi dixit, "Casta matrona parendo viro imperat."

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
