# De Amore et Dilectione Dei 2.1.183-187

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 2, lines 2.1.183-2.1.187. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/2.1.183

Secundum ergo qualitatem personarum corrigendi et castigandi sunt servientes,mercenarij, et servi. Nam ut ait Cassiodorus, "Feroces districtione premendisunt, mansueti civiliter amonendi: dolosi caute, simplices sub lenitatetractandi sunt." Ait enim Seneca, "Malos metus cohercet, non clementia."Verum tamen ut ait Salomon in Ecclesiaste, "Perversi dificile corriguntur,stultorum infinitus est numerus."
[Caput XVIII.]
De cautela in retinentis amicis .
In retinendis autem amicis diligens cautela est adhibenda. Amicus enimfacile acquiritur, difficile retinetur. In primis sic habeas amicum utnon timeas ipsum fieri inimicum; amicorum autem negotia taliter tractes,ut eos in aliquo non ledas. Bonus enim amicus lesus gravius irascitur duplicatur,cum ab eo a quo non meruerit venit. Inde eciam Seneca dixit, "Tanto magisiniuria est, affeccior quanto proximus est, qui facit." Et Cassiodorusdixit, "Malorum omnium probatur extremum inde detrimenta suscipere, undecredebantur auxilia provenire." Et eciam alius dixit, "Quanto in proximoplus quisque confundit, tanto fraudato spes confidentis animum magis acerbat."Nec ab amico invite dante aliquid sumas. Nam dicit Regula Amoris ,"Non est sapidum, quod amans ab invito sumat amante." Et Seneca epistolarumdixit, "Nichil honestum est, quod ab invito, quod a coacto fit. Honestumvoluntarium est."
Et bene potes perpendere quod invite dat amicus si tacet ammonitus.Nam ut ait Seneca, sapiens quod petitur ubi tacet habere negat: "Omnisenim benignitas properat: et proprium est libenter facientis cito facere."Tarde velle nolentis est. Quare non est ei precibus insistendum, nec estdignus rogari. Et si hoc faceres, ingenuitatem tuam lederes. Ait enim Seneca,"Ingenuitatem suam ledit, quum indignum rogat." Et licet dixerim quod periculumest cuilibet amico secreta pandere archana, tantum tibi commissa ab amicissecreta habeas, et eis in omnibus esto fidelis, nec secreta propallare,ait, debes. Nam ut ait Salomon, "Qui ambulat fraudulenter, revelat archana;qui autem fidelis est, celat animi commissum." Et iterum, "Qui celat delictumquerit amicitias; qui autem repetit sermonem separat federatos." Et Ihesusfilius Syrac dixit, "Qui denudat archana amici perdet fidem, et non invenietamicum ad animum suum. Denudare autem amici ministeria, desperatio estanime infelicis." Et eciam quidam philosophus dixit, "Sepultus apud tesit sermo quem tu audieris." Nec despicias amicum tuum, vel alium vel aliquemalium. Nam ut Salomon ait, "Qui despicit amicum suum indigens est corde;vir autem prudens tacebit." Et alius dixit, "Qui omnes dispicit omnibusdisplicet." Nec dicas amico tuo, "Vade et reverterere, quia cras dabo tibi;"statim possis dare. Nam ut quidam philosophus dixit, "Terminum terminoaddere roganti hoc tempore est caliditas negandi." Et alibi dixit, "Honestiusest rem negare quam longos terminos dare."

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
