Latin
Book 2, lines 2.1.188-2.1.190
Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei 2.1.188-190
Not analysed yet
Cave tamen si tibi forte non placet amico petita promittere, ne propterverecundiam incidas in mandatum. Dixit enim quidam philosophus, "Verecundianegandi cave ne tibi inferat necessitatem menciendi."
Et nota quod minus decipitur cui celeriter negatur. Ut quidam sapiensdixit, Cum consideratione promitte, plenius autem quam promittas tribue etpromissionem attende, si promissio non sit turpis, vel ex turpi causa,ut leges clamant, vel si promissi commode servari potest. Quidam enim promissionesfiunt que minime sunt servande. Nam Tullius dixit, "Nec promissa sunt servanda, que sunt hiis, quibus promisseris,inutilia: nec si plus tibi noceant, quam illi prosint, cui quid promiseris." Inde quidam sapiens dixit, "Sapiens non mentitur, cum suum propositum inmelius mutat."
Nec mutabis amico tuo grande, vel grave hes, ne forte propter hoc tuusefficiatur inimicus. Nam ut Seneca epistolarum dixit, "Leve hes alienumfacit debitorem, grave in inimicum." Non ergo de gravi here alieno proamico fideiubeas, ne forte eius inimicus efficiaris, sed si forte fideiussisti. Serva consilium Salomonis in Proverbiis dicentis, Filii, spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum animamtuam; illaqueactus propriis sermonibus tuis. Fac ergo quod tibi dico, filimi, temetipsum libera. Quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina,festina suscita amicum tuum. Ne dederis sompnum occulis tuis, nec dormitentpalpebre tue. Eruere damula de manu, et quasi avis de insidiis aucupis. Minus dicto quam facias et diu deliberato cito facito. Celeritas enim beneficiumgratum facit. Nam proprium est libenter facientis cito facere; ingratumautem beneficium est quod diu inter manus dantis hesit. Nam et Seneca DeBeneficiis dixit, "Gratissima sunt beneficia parata, facilia, occurentia,ubi nulla intervenit mora, nisi in accipientis verecundia." Inde eciamSeneca epistolarum dixit, "Beneficium diu petitum vilescit acceptum." Indeeciam Cassiodorus dixit, "Apud conscientiam nostram lesionis genus estprofutura tardare non possumus exstimare iocundum, quod ingrata fueritdilatione suspensum." Fac sumptum propere cum res desiderat ipsa. Est dandumaliquid cum tempus postulat res aut res. Et alius dixit, "Res ad multaminstantiam exibita, cara videtur emptione quesita." Et ideo Seneca dixit, Optimum est desideria cuiusque antecedere; illud melius, occupareantequam rogemur, cum homini probo ad rogandum suffundatur rubor; et quihoc tormentum remittit, multiplicat munus suum. Nam ut idem dixit, "Molestum verbum est et honerosum dum demisso vultudicit quis: rogo." Et iterum, "Nulla res carius constat, quam que precibusempta est." Et non solum in dando beneficio post deliberationem velox essedebes, sed eciam in omni opere tuo. Nam dixit Salomon, "Vidisti virum velocemin omni opere suo? Coram regibus stabit, nec erit inter ignobiles." EtIhesus filius Syrac dixit, "In omnibus operibus tuis velox esto, et omnisinfirmitas non occuret tibi." Non tamen tantam velocitatem exerceas, queoperis perfectionem inpediat, sed de opere bene consumato taliter valeaslaudari, ut inde potiora merito debeas prosequi. Ait enim Cassiodorus,"Iusta potiora prosequitur, qui de commissa sibi perfectione negotij laudatur."