# De Amore et Dilectione Dei 2.1.19-7

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 2, lines 2.1.19-2.1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/2.1.19

De quibus beneficiis et servitiis dandis et recipiendis plenius notaibidem in titulo De Retinendis Amicis . Placeat autem tibi alteriusamicitiam et amici commodo conservare et non cum alterius incommodo sivesit amicus sive inimicus. Nam ut ait Tullius De Officiis , "Nequedolor, neque mors, neque aliud, quod extrinsecus homini accidere possit,tam est contra naturam, quam ex alieno incommodo suum augere commodum."Unde Seneca dixit, "Satius est sua mala quam aliena tractare." Et alibi,"Miserius est nocere quam ledi."
Per bonam autem conversationem et longam consuetudinem in naturam convertitura Deo, ut quasi lapis efficiatur, quia consuetudo est altera natura. Sicutenim aqua funtis et putei assidua et longa consuetudine semper melior efficitur,ita amor inveteratus semper novo melior invenitur. Unde Ihesus filius Siracdixit, "Vinum novum et amicus novus; invetrescant, et cum suavitate bibesillud." Et alibi, "Amicum tuum et amicum natris tui non derelinquas; novusenim non erit similis illi." Et nota quod sicut antiqua amicitia per longamconsuetudinem in habitum mentis sumpta ita congelatur quod quasi lapisclarus efficiatur, ita ira inveterata odium dicitur, et odium inveteratuma Deo in naturam convertitur. In inimico antiquo numquam confidere possis.Unde quidam philosophus dixit, "Ne associes te inimicis tuis, cum aliospossis reperire socios; que enim mala egeris notabunt, que vero bona fuerint,deviabunt." Plus vero dixit alius philosophus, videlicet: Ignotos quasiinimicos esse vitandos et in eis non esse confidendum ante cognitionem.Ait enim: Non aggrediaris viam cum aliquo, nisi eum prius agnoveris! Si quisquamtibi in via ignotus se associaverit iterque tuum investigaverit, dic tevelle longius ire quam disposueris; et si detulerit lanceam, vade ad dextram;si ensem, ad sinistram. Salomon vero de inimio antiqua dixit, "Inimico antiquo ne credas in eternum;et si humiliatus vadat curvus." "Ne credas ei; captus enim utilitate, nonamicitia, revertitur voluntate, ut capiat fugiendo, quod non potuit persequendo."Et alibi, "In oculis tuis lacrimabitur inimicus, et si viderit tempus,non satiabitur sanguine tuo." Quare Seneca dixit, "Pro amico potius occidiexpedit, quam cum inimico vivare." Et eciam Ysoppus dixit, Ne confidatis secreta nec his retegatis,
Cum quibus egistis pugne discrimina tristis. Et alibi idem dixit, Nulla fides hosti tibi sit, qui talia nosi,
Prorsus et hostilia tibi sit persuasio vilis.

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
