# De Amore et Dilectione Dei 2.1.197-110

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 2, lines 2.1.197-2.1.110. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/2.1.197

Ammonitiones vero et reprehensiones ab amico benigne et libenter recipias.Nam ut ait Salomon, "Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulentaodiens oscula." Et alibi, "Melior est manifesta corretio quam amor absconditus."Et bene dixi "secreto hominem admonendum" quia Dominus ait, "Si pecaveritin te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum," et cetera. Etquidam philosophus dixit, "Secreto amicos admone, palam lauda!" Muta enimcaritas spem representant non amantis. Si enim temere et mordaciter amoneresvel reprehenderes, accideret tibi quod Salamon dixit, "Qui aliena temeremanifestat vitia, sua vite pestive audiet crimina." Et corripere debessine vituperatione et interrogatione precedente. Ut idem dixit, "Ante interrogationem,neminem vituperes; et post interrogationem, iuste corripere." Et in correctionesive obiurgatione alterius semper aliquid blandum commiscere debes, secundumSeneca qui ait, "Obiurgationi semper aliquid blandum commisce." Faciliusenim penetrant verba que mollia vadunt, quam que aspera. Et certe quandovides homines in calamitate, cessare tunc debes ab obiurgatione. Ait enimquidam philosophus, "Obiurgari in calamitate gravius est quam ipsa calamitas."Unde Seneca dixit, "In calamitoso risus eciam iniuria est." Non tamen corripiasirrisorem nec impium. Nam ut idem ait, "Qui corripit irrisorem, ipse sibiiniuriam facit; qui arguit impium, ipse sibi maculam querit."
[Caput XIX.]
De benefitiis et muneribus .
Et nota quod licet per sapientes dicatur, "Quod memoria benefitiorumlabilis est, iniuriarum vero tenax." Unde Salomon, interrogatus quid interhomines facilius senesceret, respondet, "Benefitium tua tamen humanitasatque benignitas in contrarium laborando de acceptis benefitiis cotidierecordetur, de iniuriis vero obliviscatur." Ut ait Cato, "Esto memor acceptibenefitij." Et alibi, Exiguum munus cum tibi dat pauper amicus,
Accipito pleneque laudare memento. Et acceptum enim benefitium eterne memorie commendandum est, plene laudaredebes et palam, non secrete nec ad aures. Nam ut Seneca dixit, "Ingratusest, qui, remotis arbitris, in angulo ad aures ait gratias." Et alibi inepistolis dixit, "Nemo cognoscit preter sapientem referre gratias? Solussapiens scit amare; solus sapiens amicus est, et nisi in sapiente fidemnon esse." Et nota quod in benefitiis dandis bonum est adicere verba bona,et predicatione humana benigna queque comendare que prestes, ut ille videlicetse castiget qui tardior in rogando fuit. Adicias enim secundum familiaremloquelam, sive querelam: "Irascor tibi quod cum aliquid meum desiderasses,non id scire me fecisti, et quod tam diligenter me rogasti de meo quicquiddesiderasti audacter petas." Plurique enim qui benefitia asperitate verborumet superscilio in odium adducunt eo sermone, eaque superbia usi, ut impetrassepeniteas, dementia enim est corripere cui das, et inserere contumeliamdonis. Si quid erit de quo velis ipsum ammonere, aliud tempus eligito;non enim sunt exasperanda benefitia, nec quicquam triste illis inmiscendum,nec sunt angustanda benefitia, immo per specie futuri verbis amplianda.Nam ut ait Cassiodorus, "Angusta sunt que non eciam de futuris aliquidpollicentur."

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
