# De Amore et Dilectione Dei 2.1.202-207

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 2, lines 2.1.202-2.1.207. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/2.1.202

Nec eciam sunt dilatanda benefitia nec pro parvis magna accipienda.Ait enim Seneca De Benefitiis , "Nec exiguum dilatabo, nec magnapro parvis accipere patiar." Et nota quod ut Salomon in Proverbiis dixit,munus absconditum quibus utilius est quam palam datum. Unde ait, "Munusabsconditum extinguit terras, et donum eciam sinu indignationum maximam."Et nota quod munus non semper accipiendum est, nec semper reiciendum. Namquod honeste accipi non potest, nullatenus recipiendum est. Unde quidamphilosophus dixit, "Perdidisse mallem quam turpiter accepisse." Et Senecadixit, "Benefitium accipere libertatem est vendere."
Non ergo libertatem tuam vendas ab inhonesto vel indigno benefitiumaccipiendo. Oportet enim te illi retribuere et illius debitorem esse, quodgravissimum esset. Ait enim Seneca, "Grave tormentum est debere, cui nolis,"et cetera. Iocundissimum est ab eo accepisse benefitium quem amare eciampost iniuriam possis. Reiciendum autem munus non est quod honeste et abhonesto accipitur, et accepto munere non est protinus invicem aliud mittendum.Nam ut ait Seneca De Beneficiis , "Reieccio muneris signum est protinusaliud invicem mittere et munere munus expungere." Et nota quod licet laudaredebeas amicum de accepto benefitio, tamen benefitium a te alij collatumcommemorare non debes. Nam Tullius De Amicitia dixit, "Que meminissedebet is in quem collata sunt, non debet commemorare qui contulit. Statimenim cum dicis te benefitium dedisse videris repetere." Nam ut ait Seneca,"Benefitium qui dedisse dicit, petit." Et alius dixit, "Qui dedit benefitium,taceat. Narret autem qui accipit."
Nichil enim eque in dando benefitio vitandum est, quam inanis iactatio.Res enim loquetur nobis tacentibus. Et Cato dixit, Officium alterius multis narrare memento,
Atque aliis cum tu benefeceris ipse sileto. Et sive benefitium alii dederis sive ab alio acceperis, semper ylarem teostendas. Dixit enim Ihesus filius Sirac, "In omni dato ylarem fac vultumtuum, et in exultatione sanctifica decimas tuas." Et Martialis Cocus dixit, Attollunt ylares villissima munera vultus,
Vultus sublustres maxima deiciunt. [Caput XX.]
De iniuria oblivioni tradenda .

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
