Latin
Book 2, lines 2.1.208-2.1.218
Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei 2.1.208-218
Not analysed yet
De iniuria oblivioni tradenda dicit Dominus, "Michi vindictam, et egoretribuam." Et Seneca epistolarum ait, "Iniurie oblivisci debemus, benefitiivero meminisse. Nam iniuriarum remedium est oblivio." Et Ihesus filiusSyrac dixit, "Onmis iniurie proximi ne memineris, et nichil agas in operibusiniurie." Omnino autem ab iniuria amici taliter obtemperes, ut eius amornullatenus minuatur, et non solum ab iniurie [!] amici obtemperare debes,sed eciam ab iniuria cuiuslibet alterius. Multis enim minatur qui uni facitiniuriam. Et Cassiodorus dixit, "Iniuria unius compago tota conteritur." Et eciam Apostolus in epistola ad Collocenses ait, "Qui enim iniuriam facit,accipiet quod inique gessit." Et Seneca epistolarum dixit, "Ab aliis expecta,quod alii feceris."
Cavere certe debes ne amor minuatur. Amor enim numquam in eodem statupermanet: aut enim crescit aut decrescit. Eo enim ipse quod durat inveteraturet crescit. Nam dicit Regula Amoris ,"Si amor minuatur, cito deciditet raro convalescit." Et Martialis Cocus dixit, Prudenti, Probe, consilio est servandus,
Que sero acquiris, sed cito perdis eum. [Caput XXI.]
De laude facienda vel non .
Ne amicum nec aliquem alium in eius presentia collaudes, quia dixitphilosophus, "Laudare presentem nec ledere decet." Presentem dico alium,sed nec te ipsum laudare debes, ne derisorem invenias. Ait Seneca, "Quise ipsum laudat, cito derisorem invenit." Et Cato dixit, Nec te collaudes nec te culpaveris ipse.
Hoc faciunt stulti quos gloria vexat inanis. Et iuxta illud, "Os alienum te commendet et non proprium, quia omnis lausin proprio ore sordescit."
Nec vituperes amicum, nec de eo ludas. Ut dixit philosophus, "Amicumnec ioco ledere quidem decet." Nam et Martialis Cocus dixit, Vituperat subito subito qui laudat, Aledi,
Hoc utrumque tuum significat vitium. Non est amicus subito vel immoderate laudandus. Unde Cato dixit, Nam quem tu sepe probaris,
Una dies, equalis fuerit, ostendet, amicus. Nec occasiones queras amico. Nam ut sapiens dixit, "Occasiones querit quivult recedere ab amico, et omni tempore erit exprobabilis."
[Caput XXII.]
De amicis fictitiis et dubitatis .