# De Amore et Dilectione Dei 2.1.219-124

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 2, lines 2.1.219-2.1.124. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/2.1.219

Hec que dicta sunt intelligas de veris et probatis amicis. Si autemde amico dubitas et utrum bonus aut malus sit ignoras, illum in ulterioremamicitiam non assumas. Nam dixit quidam philosophus, "Si quid dubitas,ne feceris." Animi enim iuditio quod negatum fuerit, fugito. Et Tullius De Officiis dixit, "Bene precipiunt, qui vetant quicquam agere,quod dubites equum sit an iniquum. Equitas enim per se lucet; dubitatioautem significationem continet iniurie." Et ideo forte Seneca dixit, "Soletesse in dubio pro consilio temeritas."
Amicitiam vero dubitati amici ante probationem et venitatis cognitionemin suspenso teneas. Nam ut ait Seneca De Formula Honeste Vite , "Dedubiis ne diffinias: tenes suspensam sententiam." Et non statim sine rationabilicausa et bene cognita ab eo divertas. Nam secundum Regulam Amoris ,"Nemo sine excessu suo debet amore privari." Non ergo debes privare tuoamore aliquem propter deformitatem corporis, vel exiguitatem, vel imbecillitatemdum tamen alias bonus sit. Nam ut ait Seneca in epistolis, "Scire debemusnon deformitate corporis fedari animum, sed pulcritudine animi corpus adhonorari."Nec bonum nec malum vagina facit gladium. Idem de corpore dicendum est.Et Cato dixit, Corporis exigui vires contempnere noli:
Consilio pollet, cum vim natura negavit. Et si forte tibi alludat amicus tuus nec est corde fidelis, fac ut dixitCato, Qui simulat verbis nec corde est fidus amicus,
Tu quoque fac simile: sic ars deluditur arte. Nam et si blanda et ficta loquetur, tamen si prudens fueris cor eius faciletibi patebit. Ait enim Salomon, "Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium,sic corda hominum manifesta sunt prudentibus." Et alius dixit, "Speculumest mentis facies," et taciti occuli mentis archana fatentur. Et fac utdixit Oratius, Numquam te fallant animi sub vulpe latentes. Nam ut ait Ovidius, Impia sub dulci melle venena latent. Quare faciendum est secundum dictum Ysopi qui dixit, Pollicitis oris quamquam videantur amoris,
Ne confidatis, ne forte per hec pereatis.

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
