Latin
Book 2, lines 2.1.31-2.1.37
Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei 2.1.31-37
Not analysed yet
Abstinendo aures ne de amore prava audiant ad similitudinem aspidissurdi obturantis aures suas, que que non exaudiet vocem incantantium etvenefici incantamentis sapienter. Et abstinendo linguam ne de amore pravaloquatur. Nam ut Apostolus, "Turpia coloquia bonos mores corrumpunt." Etquidam sapiens dixit, "Sermo luxurie argumentum est luxurie." Et Senecadixit, "A verbis quoque turpibus abstineto, quia licentia eorum impudentiamnutrit." Et Socrates dixit, "Que facere turpe est, et nec dicere honestumputo."
Nec eciam putes te turpia et inhonesta facere posse. Nam ut ait lex, Que facta pietatem vel extimationem vel verecundiam nostram ledunt,et ut generaliter dicam, que contra mores fiunt, nec nos facere posse credendumest quoque animo fiant. Nam ut dixit quidam philosophus, Nichil interest, quo animo facias, quod facere vitiosum est;
Nam facta cernuntur, animus non videtur. Amori ergo tuo frenum imponas, eiusque habenas taliter retineas ut si amortuus ab oculis ortus te scandalizat, verbum Domini observes, qui dixit,"Si occulus tuus scandalizat te, abscide eum, et prohice abs te." Imperaergo occulis tuis ne pecceant. Nam ut dixit sapiens, "Nichil peccant occuli,si oculis animus imperat." Alioquin insaciabiles essent oculi; nam dixitsapiens: "Infernus et perditio non implebuntur: similiter et oculi hominuminsatiabiles."
Amorem itaque tuum occulis et auribus et lingue et animo imperando taliterrestringas ac domes ut non efficiatur pravus, nec convertatur in amicitiamstulti, vel insipientis, nec in amicitiam avari, vel cupidi, vel perversi,vel superbi, vel fatui, sive loquacis et linguosi, vel iracundi. Et utgeneraliter dicam, omnium malorum hominum amicitia districta est penitusevitanda.
[Caput III.]
De amicitia stulti vel insipientis vitanda .
Amicitia stulti vel insipientis ideo non est amplectenda, quia stultialiena vitia cernunt et suorum obliviscuntur. Unde quidam philosophus dixit,"Proprium est stultitie aliena vitia cernere, suorum oblivisci." Et quiacogitationes Dei non intelligit, ut ait propheta: "Vir insipiens non cognoscit,et stultus non intelliget hec." Nec recipiunt stulti correctionem, sedvie sue inherent. Unde sapiens ait, "In auribus inscipientium ne loquaris,quia despicient doctrinam eloquii tui." Et alibi, "Via stulti recta estin occulis eius, sapiens autem audit consilia." Et alibi, "Noli arguereirrisorem, ne te oderit: argue sapientem, et diliget te." Et alibi, "Sicontuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non aufereturab eo stultitia." Et alibi, "Cor sapientis in dextera eius, et cor stultiin sinistra eius. Sed in via stultitie ambulans, cum ipse insipiens sit,omnes stultos extimat." "Qui cum sapientibus graditur sapiens erit. Amicusautem stultorum similis efficietur." Et alibi, "Non decet stultum verbaconposito, nec principem labium mentiens." Et alibi, "Vir sapiens si cumstulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem." Et alius dixit, "Cum irrisore consortium non habeas: loquele eius assiduitatemquasi toxica fugias. Societas enim eius, tui laqueus fit alternaque affabilitasdespectio."