# De Amore et Dilectione Dei 2.1.34

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/2.1.34

Et certe sicut talia vitia sunt fugienda, ita et mali sunt fugiendiper quos talia vitia acquiruntur. Nam sicut per consuetudinem leprosi homoquandoque leprosus efficitur et per pecus morbosum totus grex inficituret per modicum fermenti tota massa corrumpitur, ita per assiduam conversationematque amicitiam malorum hominum efficitur homo protervus, gulosus, cupidus,libidinosus, latro, fur, mendax, superbus, avarus, et ita omnia mala vitiaacquirit ut simul cum illis cadat in ruinam. Unde quidam philosophus dixit,"Si videris quemlibet malis operibus pergravatum, ne intromittas, quiaqui pendulum solverit, super ipsum ruina erit." Et alius philosophus dixit,"Quisquis inique gentis consortio fruitur, proculdubio mortis in mentepenus lucratur." Et certe non solum mala societas, sed eciam mala vicinitasest vitanda. Nam vulgo dicitur, "Qui habet malum vicinum habet malum matutinum."Quare quidam philosophus dixit, "Non emas domum antequam cognoscas vicinum.Et si ante habueris domum quam iuxta te hospitaretur malus vicinus, priusvendas domum quam maceras iuxta malum vicinum." De predictis eciam beatusPaulus in epistola ad Corrithos dixit, Ne commisceamini fornicariis: et non utique fornicariis huius mundi,aut avaris, aut rapacibus, aut ydolis servientibus: alioquin debueratisiam de hoc mundo exisse. Nunc autem scripsi vobis non conmisceri: si isqui frater inter vos nominatur, est fornicator, aut avarus, aut ydolisserviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum huiusmodi nec cibumsumere. Et in fine illius capituli subiunxit, "Auferte malum ex vobis ipsis." Etalibi idem Apostolus in epistola secunda ad Timotheum dixit, Hoc autem scito, quod in novissimis temporibus instabunt tempora periculosa:et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasfemi, etparentibus non obedientes, ingrati, scelerati, sine affectione, sine pace,criminatores, incontinentes, et immites, sine benignitate, proditores,protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei: habentes quidem speciempietatis, virtutem autem eius abnegantes. Et hos devita. Et eciam Ysoppus dixit, Discat ad hoc mitis cupidi dum contempnere litis.

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
