Latin
Book 2, lines 2.1.35-2.1.83
Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei 2.1.35-83
Not analysed yet
Equus et est siquis caveat sit ut hospes iniquis.
Ne simul ut cumque perimi contingat utrumque;
Suppliciis dignis profectis forte malignis. Nec desideres laudari a malis hominibus. Quia ut dixit Seneca, "Tam turpeest laudari a turpibus quam ob turpia laudari." Letior esto quotiens displicesmalis, et malorum de te extimationes malas tuam imputa gloriam. "Magnaenim dementia est vereri ne infameris ab infamibus." Et nihil est stultiushomine verba metuente. Et alibi dixit idem, "Quid letaris, quod ab hominibuslaudaris, quos non potes ipse laudare?" Quare eciam ait, "Qualis quisquescit scies, si quemadmodum laudes quemadmodum laudetur aspexeris." UndeMartialis Cocus dixit, Nullum credo decus laudari a turpibus, Herme,
Sed nec laudari ob turpia credo decus. Et alibi idem dixit, Contemptum stulti contempnere, Didime, laus est,
Et contempni a stulto dedecus esse nego. Et alius sapiens dixit, "Laudent te boni, oppinentur de te mala sed mali; onmibus enim displicere malis laudabile est." Et alius dixit, "Ne igiturglorieris in laude leccatoris, cuius laus est tibi vituperium et vituperiumlaus." Quare dixit, "Ne te associes leccatori, cuius societas est tibidedecus." Et Seneca dixit, "Conciliari nisi turpitudine amor turpium nonpotest."
Nam ut vera loquamur per consuetudinem et amicitiam talium, eciam bonushomo creditur malus, et perinde habetur ac si in veritate malus esset. Nam ut dixit quidam philosophus, "Vicem veri optinet quod falso creditur." Sic et e contrario, "Veritas que non creditur pro mendacio eputatur." Cumhiis ergo conversare qui te meliorem facturi sunt. Illos admitte quos tupotes facere meliores. "Sciens quod nulla res magis animos honesta induit,dubiosque et in pravum inclinabiles revocat ad rectum, quam bonorum virorumconversatio," ut Seneca epistolarum dixit. Qui eciam ait, "Habet eciamin se generosus animus, quod incitatur ad honesta."
Ut ergo animus tuus incitetur ad honesta, semper fugias malorum hominumsocietatem et conversationem, atque suspiciosi loci existentiam, semperquerendo homines et loca cum quibus et in quibus valeas erudiri, tua prudentiavaleat cognosci atque merito collaudari. Ait enim Cassiodorus, "Querateruditus ubi possit existere gloriosus." Et iterum, "Prudens frequentiamnon respuit hominum in qua se noverit esse laudandum. Alioquin in virtutibusfama tollitur, si earum in hominibus merita nesciantur."
[Caput IX.]
De multiplici utilitate amicorum .