# De Amore et Dilectione Dei 2.1.42-2-49

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 2, lines 2.1.42-2.1.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/2.1.42-2

Invitus nemo coactus amat.
Blanditia, non imperio, vis crescit amoris.
Vacca quidem taurum, sed et ipsa leena leonem
Iratos fugiunt, sed cupiunt placidos;
Dilige nos omnes, ut ameris ab omnibus unus.
Querit amor pariles, dissimiles odium. Et non solum amicitia per metum et timorem non acquiritur vel retinetur,sed eciam imperium premente metu perditur. Unde Tullius dixit, "Nulla visimperii tanta est, que premente metu possit esse diuturna." Et alius dixit,"Multos timere debet, quem multi timent." Et male imperando firmum imperiumammittitur. Et Seneca epistolarum dixit, "Nemo terribilis potest esse secure."Et iterum, "Magna securitatis portio est nichil inique facere: quia nocenshabuit aliquando latendi fortunam, nunquam autem fidutiam." Multos ergostudeas acquirere amicos non metu, sed merito, et pacificos tantum.
[Caput X.]
De consiliis et consiliariis .
Non tantum cum omnibus consilium habeas, sed unum de mille eligas consiliarium.Nam ut dixit sapiens, "Multi pacifici sint tibi, et consiliarius unus demille." Periculum est enim cuilibet amico sua secreta consilia pandere.Unde quidam sapiens dixit, "Quod secretum est, nemini dicas." Alius verodixit, "Vix extimes ab uno posse celari secretum." Et alius dixit, "Consiliumabsconditum quasi in carcere tuo est retrusum; revelatum te in carceresuo tenet ligatum." Quare dixit, "Noli consilium tuum omni revelare homini.Qui enim consilium suum in corde retinet, sui iuris est melius eligere."Nam pulcrius est tacere quam ut taceat secretum sibi commissum alium rogare.Ait enim Seneca, "Sic imperasti, ut taceres, quomodo ab alio silentiumqueris?" Verum quia ut ait Cassiodorus, "Consilium quippe immitari detractatinprovidus."
Tu provide secreta tua presentia et futura cum amicis probatis atquefidelibus tracta, ut ab eis consilium habeas. Nam ut Cato ait, Consilium archanum tacito committe sodali.
Corporis auxilium medico committe fideli. Et eciam quidam philosophus dixit, "Cave tibi a consilio illius, a quopetis consilium, ut sit tibi fidelis et probatus." Et Salomon sapiens ait,"Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis animadulcoratur." Et alibi eciam dixit, "Omnia cum consilio fac, et non penitebis."Cum consilio dico sapientium, re fidelium, et probatorum, et maxime senum,et non cum consilio stultorum neque iuvenum. Stulti enim stulta diligunt,et suam stultitiam trahunt. Unde sapiens dixit, "Non recipit stultus verbaprudentie, nisi ea dixeris que versantur in corde suo." Et in proverbiodicitur, Quisquis suo sensu sapiens sibi stultus habetur. Iuvenes autem maturum sensum non habent, et iuvenilia diligunt, et eisinherent. Non enim potest in eis sucus diuturnus haberi, qui minus celeritersunt maturitatem adepti. Inde eciam Panfilus dixit, Gaudia semper amat et iuvenilia verba iuventus. "Ve tibi, terra, cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt."Quare Marcialis Cocus dixit cuidam suo amico qui vocabatur Melibeus, Consilio iuvenum fidis, Melibee, ruinam

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
