# De Amore et Dilectione Dei 2.1.42-48

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 2, lines 2.1.42-2.1.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/2.1.42

[Caput IV.]
De amicitia avari vel cupidi vitanda. Rubrica .
In te amicitiam autem avari vel cupidi amor tuus converti non debet,quia cum avaricia, secundum Apostolum, sit "radix omnium malorum," et abavaro nulla bona possunt oriri. Avarus enim nisi cum moritur nil rectefacit. Unde eciam Martialis Cochus dixit, Non sibi non aliis prodest dum vivit avarus,
Et prodest aliis et sibi dum moritur. Et alius philosophus dixit, "In nullo avarus bonus est, in se pessimus."Et alius dixit, "Pecunia non satiat avarum, sed irritat." Et certe avaroDeus ipse non sufficit, unde Augustinus dixit: "Quid avarius est illo quemei Deus ipse non sufficit?" Et nota quod avarus semper habet manus porrectasin accipiendo, clausas vero in dotes dando, et tribuendo vel retribuendo,contra dictum filii Sirac qui ait, "Non sit porrecta manus tua ad accipiendum,et ad dandum collecta." Quare non est dignus amore vel amicitia, unde RegulaAmoris dixit, "Amor semper consuevit ab avaritie domiciliis exulare."Et alia Regula dixit, "Probitas sola quemque facit amare."
Quam probitatem certe avarus nullus potest habere, nec eciam potestavarus nancisci honorem avaritia obstante. Unde quidam dixit, Nec sol splendorem nec thus prestabit odorem,
Cum per avaritiam fuerit quis nactus honorem. Indignus est enim avarus habere honorem vel dignitatem, et apud eum essetloco ignominie. Nam ut ait Seneca, "Loco ignominie est apud indignum dignitas."Et iterum, "Honos honestum decorat, inhonestum notat." Et merito respuendaest amicitia avari, quia ut ait Ihesus filius Sirac: "Avaro nichil scelestius.Quid superbit terra et cinis? Nichil est iniquius quam amare pecuniam."Avarus sibi namque malus et nullum diligit. Et ut ait sapiens, "Qui sibiipsi malus est, nulli alii bonus erit." Nam ut ait Seneca, "Avarus ipsecausa est sue miserie." Nam et sibi et aliis omnia denegat, quare idemait: "Negandi causa nunquam avaro deficit."
Nec eciam potest avarus securam vitam ducere, cum de re producenda nimiscogitet, eodem testante qui ait, "Nulli potest secura vita contingere quide re producenda nimis cogitat." Et eciam miser est semper avarus, cumsua ei semper videantur parva et non ampla. Nam ut ait idem, "Si alicuisua non videntur amplissima; licet totius mundi sit dominus, miser est."Et: "Avarus nulli gratus est; ergo nec sibi." Nam ut ait Seneca epistolarum,"Nemo sibi gratus est qui alteri non fuit." Et sive dives sit sive pauper,avaritia et omne malum semper illum comitatur quemadmodum enim nichil refertutrum egrum in ligneo lectulo, aut in aureo colloces. Quocumque autem illumtranstuleris morbum suum secum transfert. Sic nichil refert utrum egeret avarus animus in delitiis aut in paupertate ponatur, malum suum illumsequitur, ita quod desunt inopie multa, avaritie omnia. Nam ut ait Senecain epistolis, "Avaritia paupertatem intulit, et multa concupiscendo omniaamisit." Nam is in ymo eget qui nimium cupit. Hoc enim percipitur ut hominesin animo et non in patrimonio putent esse divitias.

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
