Latin
Book 2, lines 2.1.49-2.1.50
Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei 2.1.49-50
Not analysed yet
Et cum avarus non possit conprimere animum suum propter avaritiam, conturbatsecum morantes et domum suam. Unde Salomon ait, "Conturbat domum suam quisectatur avaritiam; qui autem odit munera vivet." Quare avari amicitiamerito est vitanda. Et nota quod avarus proprie dicitur in retinendo, cupidusin acquirendo. Multi enim sunt qui per nimiam cupiditatem multa enormiteracquirunt. Postquam autem acquisierint non sunt in retinendo avari, sedacquisita per cupiditatem largiter expendunt atque consumunt. Concupiscentiaenim mala est. Nam is nimio eget qui nimium cupit. Unde Dominus dixit,"Non concupisces rem proximi tui." Et beatus Iacobus dixit, "Unusquisqueenim temptatur a concupiscentia sua abstractus et illectus; deinde cumconcupiscentiam conceperit, parit peccatum: cum consummatum fuerit, generatmortem." Et eciam Apostolus in epistola ad Timotheum dixit, "Radix omniummalorum est cupiditas." Et in tantum cupiditas mala est, ut cupienti animonihil satis festinetur. Unde dici consuevit, "Cupiditati tarda est celeritas."" Omnes enim prave cupiditates porte sunt inferni, per quas itur ad mortem."" Que si aliter auferri non possent, ipsum cor evellendum esset." Quia nichilamat cupiditas nisi quod non licet. Quare Seneca, "Ferocissima cupiditaspestis est, que solet egenos facere quos capit, dum finem querendi noninvenit." Nam ut idem ait, "Altera cupiditas ex fine alterius nascitur." Unde ait, "Fortior est qui cupiditatem vincit, quam qui hostem subicit." Inde eciam Tullius De Senectute dixit, Nullam capitaliorem pestem quam voluptatem corporis hominibus a naturadatam, cuius voluptatis avide libidines et temere et effrenate ad pociendumincitatur. Hinc patrie proditiones, hinc rerum publicarum eversiones, hinccum hostibus clandestina colloquia nasci. Dicebat, Nullum denique scelus, nullum facinus malum esse, ad quod suscipiendumnon libido voluptatis impelleret; stupra vero et adulteria et omne taleflagitium nullis aliis illecebris excitari nisi voluptatis; cumque naturahomini sive natura sive quis deus nichil mente prestabilius dedisset, huicdivino muneri ac dono nichil tam esse inimicum quam voluptatem. Nec enimlibidine dominante locum temperantie esse, nec omnino in voluptatis regnovirtutem posse consistere. Quocirca nichil esse tam detestabile tam pestiferumquam voluptatem, si quid ea, cum maior esset atque longior, omne animilumen extinguit. [Caput V.]
De amicitia superbi vel perversi vitanda .