Latin
Book 2, lines 2.1.5-2.1.11
Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei 2.1.5-11
Not analysed yet
Qui enim diligit alium consentiendo malo non illum diligit, sed pociusodit, se ipsum dampnat. Bis enim peccat qui peccato obsequium accommodat,qui enim peccat, ut sanctus Prosper dixit, "Homines sic sunt diligendi,ut erores non diligantur." De amore igitur hominis in hominem dic ut pleniusnotavit Augustinus in sermone suo qui legitur in Dominica post Pentecostem,qui sic incipit "Non solum in novo," et cetera.
[Caput I.]
Unde oriatur amor et qualiter .
Et nota quod amor ad modum cristali oritur, coagulatur, vel gelatur,zelatur, in amicitiam convertitur, et per bonam conversationem et longamconsuetudinem quasi in naturam deducitur, adeo ut quasi lapis clarus efficiatur. Amor hominis velud lacrima ab oculis oritur et in pectus cadit. Orituret quandoque ab auribus. Nam si audieris tibi filium esse natum quem nunquamvidisti, per solum auditum aurium concipitur amor in corde tuo, ut eumincipias diligere. Idem eciam est cum de aliquo bono homine multa bonaaudis, vel servitia ab eo percipis. Concipis enim amorem per aures ad illumdiligendum. Coagulatur autem et celatur itaque in amicitiam convertiturper fidem, per convivium, per locutionem sive loquelam, et per bona servitiainvicem data et accepta.
Per fidem coagulatur, secundum Senecam qui ait, "Amici fides coagulatumest amicitie, sapientia firmamentum." Per convivium autem inter bonos hominescoagulatur amor, ut dixit quidam sapiens: "Convivium est coagulum amicitieinter bonos; inter malos autem discensio." Unde dixit Seneca in epistolis,"Ante circumspiciendum est cum quibus edas et bibas, quam quid edas etbibas. Epulatio sine amico leonis ac lupi vita est."
Superbo oculo et insaciabili corde cum hoc non edebam, licet autem sitconvivium coagulum amicitie. Non tamen frequentandum est multis rationibus,et quia in convivio multi mali homines quandoque congregantur, et quiadiscensiones maxime inde quandoque oriuntur, et quia superfluitates multeillic fiunt, et quia per convivia frequentia substantia hominum valde minoratur. Unde Salomon dixit, "Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivare." Et Cato dixit, "Raro convivare."
Per locutionem autem bonam coagulatur amor et in amicitiam cadit. Undequidam sapiens dixit, "Principium amicitie est bene loqui; maledicere veroexordium inimicitiarum." Et eciam Pamfilius dixit, "Excitat et nutrit facundiadulcis amorem." Per bona autem obsequia invicem data atque recepta, zelaturamor et cadit in amicitiam. Et efficitur homo zelosus, unde dicitur: "Zelosusdomus tue comodit me." Et alibi, "Noli emulari in malignantibus, nequezela eris facientes iniquitatem." Quare Regula Amoris dicit, "Quinon zelat, amare non potest," et: "Ex vera zelotypia affectus semper cressitamandi mutua."