# De Amore et Dilectione Dei 2.1.50-53

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 2, lines 2.1.50-2.1.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/2.1.50

Expectare potes, dum sine consilio es.
Pannorum veterum facile contempnitur usus:
Non sic consilium, Postume, sperne senum. Nam ut ait Iob, "In antiquis est sapientia, et in longo tempore prudentia."Nam ut ait Cassiodorus, "Illi prudentiores semper sunt habiti, qui multorumhominum conversationibus probantur eruditi." Quare idem ait, "Senes ipsiconsiliis sapientiam discunt." Et iterum, "Cum multa trahis ab antiquis,meruisti placere de propriis." Et Tullius De Senectute ait, "Nonviribus, non velocitatibus aut celeritate corporum res magne geruntur,sed consilio, auctoritate et scientia, quibus non modo orbari, sed eciamaugeri senectus solet."
Et non solum unum consilium, sed eciam multa cum eis facere debes, nonsubita, nec festinata. Nam ut sapiens dixit, "Ubi non est gubernator, populuscorruet: salus autem, ubi multa consilia." Et Salomon in Proverbiis dixit,"Dissipantur cogitationes ubi non erit consilium: ubi vero plures consiliariisunt, confirmantur." Consilia intelligo bona nam facienti iniquissimumconsilium super ipsum devoluetur, et non cognoscet unde veniat illi. UtIhesus filius Sirac dixit, "Consilia non festinata dixi, quia duo suntcontraria consilio, festinantia et ira." Et alibi eciam sapiens dixit deconsiliis: "Quod diu tractaveris, id puta rectissimum." "Velox enim consiliumsequitur penitentia." Et alibi, "Deliberare utilia, mora est tutissima."Et alibi, "Consilio melius vinces quam iracundia." Seneca eciam dixit,"Inconsulta temeritas nescit expectare consilium." Philosophus eciam dixit,"Non credas stultum cum re mutare consilium." Quare Seneca, "Consiliumtuum si audierit hostis, consilii dispositionem permutes."
Nec credas omni quod audieris consilio, donec prius an sit utile probatumfuerit in aliquo, ut quidam philosophus dixit: "Nec credas consilio illiusqui secreto aliud consulit et palam aliud se velle ostendit." Ait enimCassiodorus, "Lesionis genus est occulte consulere, et alium velle monstrare."Nec credas mali hominis consilio. Scriptum est enim, "Malus a se nunquambonum consilium refert." Et nota consilium non esse capiendum quod mutarinon possit. Nam ut ait quidam sapiens, "Malum est consilium, quod mutarinon potest." Et nota quod "semper consilium tunc deest, quando maxime opusest," ut quidam philosophus dixit. Quare in consiliis non est cum festinantianeque cum ira procedendum. Et licet dixerim duo esse contraria consilio,videlicet, festinantiam et iram, Tullius autem De Senectute additeciam tertium, scilicet, voluptatem, dicens: "Impedit enim consilium voluptas,rationi inimica, ac menti ut ita dicam prestringit occulos, nec habet ullumcum virtute commertium." Et in consiliis vitare debes assentatores maximein secundissimis rebus. Unde Tullius dixit eciam: In secundissimis rebus maxime utendum est consiliis amicorum, quemaior eciam quam ante tribuenda est auctoritas. Hiisdem temporibus cavendumest, ne absentatoribus patefaciamus aures, ne adulari nos sinamus: in quofalli facile est. Tales enim nos esse putamus, ut iure laudemur: ex quonascuntur innumerabilia peccata, cum homines inflati oppinionibus turpiterirridentur et in maximis versantur erroribus. Unde sciendum est, "Nullam inimicitiam pestem maiorem esse quam adulantiumblanditiam, assentationem." Sed "licet pernitiosa sit assentatio, tamennocere nemini potest, nisi ei, qui eam recipit atque ea delectatur. Itasit, ut hiis assentatoribus patefaciat aures suas maxime qui ipse sibiassentetur et se maxime ipse delectet." Inde eciam Cato dixit, Cum te aliquis laudat, iudex tuus esse memento:

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
