# De Amore et Dilectione Dei 2.1.54-56

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 2, lines 2.1.54-2.1.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/2.1.54

Plus aliis de te, quam tu tibi, credere noli. Et Seneca in epistolis dixit, "Multo magis ad rem pertinet, qualis tibividearis, quam qualis aliis." Et alibi, "Intus te considera: non qualissis, aliis credas." Sapientis enim est "malle sibi placere quam populo,"ut Seneca dixit.
Et in consiliis non movearis ad verba composita. Dixit Seneca in epistolis,"Ad rem movearis, non ad verba conposita." Nam oratio eius qui veritatioperam dat incomposita debet esse et simplex. Dixi secundum Tullium, "Insecundissimis rebus maxime utendum est consilio." Inde eciam Seneca DeFormula Honeste Vite dixit, "Tunc consilia tibi salutaria advoca, cumtibi alludit vite prosperitas: tunc te velud in lubrico retinebis ac sistes,nec tibi dabis impetus liberos, qua eundum sit et quousque." Et licet multumsapiens fueris, tue scientie non inherebis, sed cum consilio sapientiamab alio investigabis. Ait enim Cassiodorus, "Sapientiam querit in alteropenes quem est scientie magnitudo."
Dubitare enim et a sapientibus consilium petere non est verecundum necinutile. Scriptum est enim, "Dubitare de singulis non est inutile." Eteciam in Contemptu Mundi scripsit Innocencius papa, Qui magis intelligit, magis dubitat; et ille videtur plus sibi sapere,qui plus desipit. Pars ergo scientie est scire, quod nescias. Vix est enimquicquam tam vile, vix tam facile, quod ad plenum sciatur, conprehendaturad liquidum, nisi forsan illud perfecte sciatur, quod nichil scitur perfecte. Ideo autem dixi supra dixi de consiliis et factis presentibus et futurisconsilium capiendum, quia de preteritis factis atque secretis de quibusconsilium capi non potest, non debes facere mentionem. Unde filius Siracdixit, "Amico et inimico noli enarrare sensum tuum, et, si est tibi delictum,noli denudare. Audiet te et respiciet te, et quasi defendens peccatum tuumsubridet te." Nam dicit lex, "Facte autem res nulla constituticae infactefieri possunt." Unde si consilium inde haberi non potest, nec utilitastrahi nemini dicere procures. Nam ut ait Seneca, "Post calamitatem memoriaalia est calamitas." Et maxime ubi memoria calamitatis vel preteriti factipotest suscitare malitiam. Unde Cato dixit, Litis preterite noli maledicta referre:
Post inimicitias iram meminisse malorum est. Et ideo silendo penitus ea conmemorare nulli debes, et maxime mulieri velhebrioso. Nam ut dixit philosophus, "Garulitas mulierum id solum novitcelare, quod nescit." Et Salomon dixit, "Nullum secretum ubi regnat ebrietas."

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
