# De Amore et Dilectione Dei 2.1.62-63

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 2, lines 2.1.62-2.1.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/2.1.62

Electis autem amicis, ita eos diligas ut illi tua amicitia non careant.Multos enim vidi qui non amicis, sed amicitia caruerunt. Et illos tibicoequales extimes ita quod illis tamquam tibi ipsi credas, et te et tuaillis tamquam tibi ipsi credas, et te et tua illis securiter et sine suspicionecommittas. Ait enim Cassiodorus, "Eorum secura substantia est, que committiturapprobatis." Ex quo enim illos approbaveris, de illis mala suspicari nondebes. Ait enim Cato, Suspectus caveas, ne sis miser omnibus horis,
Nam timidis et suspectis aptissima mors est. Si enim amici invicem sibi non crederent, veri amici non essent. Nam sialiquem amicum extimas, cui non tantumdem credas ut tibi, valde erras etnon satis nosti vim amicitie. Unde Tullius dixit, "Nichil in amicitia fictum,nichilque simulatum esse debet." Nam ficta omnia citius quam flosculi occidunt,nec quicquam simulatum potest esse diuturnum, et nichil est dulcius quamhabere cum quo audeas omnia loqui ut tecum, et nichil est amabilius, nichilquepulcrius quam morum similitudo bonorum. Unde Tullius subiunxit, "Omniumsocietatum nulla prestantior est, nulla firmior, quam cum viri boni moribussimiles sunt familiaritate coniuncti." Inde Salustius eciam dixit, "Idemvelle et idem nolle, ea demum firma amicitia est." "Sic tamen loqui cumamicis debes, tanquam Deus audiat; sic vero vivere cum hominibus, tamquamDeus videat," ut Seneca epistolarum dixit. "Nichil est tam opertum, utnon reveletur: aut secretum, quod non sciatur," ut Matheus in evangelioDomini dixit. Unde vulgo dici consuevit, "Sub nive quanta latent in longotempore parent." Et eciam Tullius dixit, "Honesta enim bonis viris, nonocculta queruntur." Nec cuicquam audebit vir bonus velle quod non audeatpredicare palam et certe curandum est maxime ut eos cum quibus sermonemconferrimus, et vereri et diligere videamur. Ut idem Tullius dixit, Et illam veram amicitiam extimes quam non spes, non timor, non utilitassine causa divellit, illam cum qua homines moriuntur, et pro qua moriuntur.Nichil enim est quod non tolerat qui perfecte diligit. Vere tamen amicitiedifficile reperiuntur in hiis qui honoribus reque publica versantur. Inforo enim plurimum posse invidiosa res est et brevis. Ut Seneca in epistolis dixit, "Et difficile est in re prospera amicos probare,in adversa facile." Nam ut ait Seneca, "Amici an nomen habeas, calamitasaperit." Quare alibi idem dixit, "Amico fortunato vocatus, et infortunatoinvocatus esto." Et alius dixit, "Multi sunt dum munerantur amici, sedin necessitatibus pauci."

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
