# De Amore et Dilectione Dei 2.1.64-70

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 2, lines 2.1.64-2.1.70. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/2.1.64

Nam hic est vere amicus, qui te adiuvat, cum tibi seculum deficit. Amicumquoque tuum taliter diligas, ut iusta causa in te sit quare ab illo diligaris.Nam digni sunt amicitia quibus inest causa cur diligantur, ut Tullius DeAmicitia dixit: "Si enim non amaveris, nullus te amabit." Unde MarcialusCocus dixit, Miraris quod nullus amat te, Ceciliane,
Tu quoque amas nullum; dilige, carus eris. Tu ergo primum exibe te bonum et sic quere alterum tui similem. "Pleriqueenim perverse, ne dicam impudenter, habere talem amicum volunt, qualesipsi non possunt. Queque ipsi non tribuunt amicis, hec ab eis desiderant,"ut Tullius dixit.
Et nota quod inter amicos amicitias immortales esse oportet. Nam dixitsapiens, "Cum amicis rationes breves, amicitias longas oportet." Unde Tulliusdixit, "Verum esse, illud quod dicitur, �Multos modios salis simul edendosesse, ut amicie munus expletum sit.�" Et nota quod qui perfecte diligitcum affectu, amico facile irasci non potest. Unde dici consuevit, "Amanciumira redintegratio est amoris;" "amans enim multa sibi mentitur iratus."Et eciam quidam sapiens dixit, "Amici ius iurandum penam non habet." Etalius dixit, "Amans sicut fax exigitando magis exardescit." Et eciam Ovidiusiratus cum quadam dixit, Odero, si potero; invitus amabo:
Nec iuga taurus amat; que tamen odit, habet.
Sic ergo nec sine te nec tecum vivere possum
Et videor voti nescius esse mei. Et nota quod a maiori perfecto sentencie tempus non animus facit, non enimin potestate animi deponere amorem. Quare Seneca dixit, "Amor animi arbitriosumitur, non imponitur."
Nec credas malum de amico tuo, nisi experimento id manifeste cognoveris.Sed si aliquis de amico tuo male loquitur, responde ut philosophus dixit:"Ut tute lingue, sic ego mearum dominus sum aurium." Alius autem maledicenticuidam respondet: "Tu inquid maledicere didicisti; ego scientia teste didicimaledicta contempnere." Nec inter duos amicos tuos iudicaveris, nisi fortediscussis et aproximatis eorum voluntatibus de utrisque voluntate hoc feceris;quia ut dixit sapiens, "Molestius est inter duos amicos iudicare." Sicergo ames amicum ut ei sis amicus; quidam enim amant, non tamen amici sunt.Unde Martialis Cocus dixit, Omnis amicus amat, sed non qui amat omnis amicus;

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
