Latin
Book 2, lines 2.1.71-2.1.72
Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei 2.1.71-72
Not analysed yet
Si quem pete tu amas, esto amicus ei. Quare eciam Seneca in epistolis dixit, "Si vis amari, ama." Non enim potestquisquam beate vivere qui se tantum intuetur, qui omnia ad utilitates suasconvertit. Alteri enim ut vivas enim oportes si vis tibi vivere. Nam consortiumomnium rerum inter nos facit amicitia. Quare in proverbio dictum est, "Quitotum vult, totum perdit." Errant ergo qui putant se habere amicos quibusipsi non sunt, secundum Senecam qui ait, "Nullum habet maius malum occupatushomo et bonis obsessus, quam quod amicos sibi putat, quibus ipse non est." Non ergo te tantum inspicias, sed et aliorum desideria quandoque compleas. Ait enim Cassiodorus, "Siquidem aliena desideria fideliter gerere, hocest bona propria perfecisse." Et Seneca De Beneficiis dixit, "Quisibi tantum bene optat, male precatur." Et alius dixit, "Malus est dicendus,qui tantem causa sui est bonus."
Secundum tamen quantitatem fidei amici est amicus diligendus, ut quite plus diligit a te magis diligatur. Si vero te parum diligit, in eiusamorem et amicitiam non accendaris. Male enim compertita est inter amicosamicitia, quorum unus pro amico animam et corpus et substanciam poneret,alius autem de altero parum aut nichil curaret. Maiorem autem amorem minoripreferre debes.
[Caput XIII.]
De amore senum et honore parentum et quomodo in senectute debeaste regere. Rubrica .
Herum quia paternus amor omnes alios excellit, ut mihi retribuas mepatrem tuum pre ceteris hominibus debes diligere et revereri. Ut enim aitlex, "Bona et honesta persona patris filio semper debet videri." Et sapiensEcclesiasticus dixit, "Qui honorat patrem iocundabitur in filiis, et indie orationis sue exaudietur." Alibi idem dixit, Qui honorat patrem vita vivet longiori, et qui obedit patri refrigerabitmatrem. Qui timet Dominum honorabit parentes, et quasi dominis serviethiis qui se generaverunt. Et in opere, et sermones, et in omni patientiahonora patrem tuum, ut superveniat tibi benedictio a illius in eternummaneat. Benedictio patris firmat domum filiorum; maledictio autem eradicatfundamentum. Ne glorieris in contumelio patris tui; non enim est tibi gloriased confusio. Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filiipater sine honore. Filii, suscipe senectutem patris tui, et ne contristeseum in vita sua. Et si defecerit consensu, veniam da ei, et ne spernaseum in tua virtute. Et alibi eciam dicitur, "Honora patrem tuum, et genitus matris tue ne obliviscaris:memento quoniam nisi per illos non fuisses; et retribue illis, quomodoet illi tibi." Et eciam Apostolus in epistola ad Ephesios dixit, "Filii,obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim iustum est. Honora patremtuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione: ut benesit tibi, et longevus sis super terram." Et Cato dixit, Dilige non egra caros pietate parentes