# De Amore et Dilectione Dei 2.1.8-12

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 2, lines 2.1.8-2.1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/2.1.8

Fraude necis dire, nec sic videare perire. Nam et quidam philosophus dixit, "Cum inimico nemo tute in gratiam redit."Quia ut ait Seneca, "Numquam ubi fumat diu ignis deficit vapor," enim odiisemper latet in pectore inimici. Et odium secundum Tullium est venenumamicitie, quare amicitia eius vel gratia quesita, de facili non bene potestdurare. Et alius dixit, "Inimici ad animum nulle preces conveniunt."
[Caput II.]
De incommodis amoris pravi .
Et nota quod amoris multa sunt incomoda, si in pravam partem inclinet.Nam ut ait Seneca, "Semper in amorem causa dampni quere." Et alius dixit,"Cum amas, non sapies; cum sapies, non amabis." Et Regule Amoris dicunt, "Minus dormit et edit, quem amoris cogitatio vexat." Et: "Quilibetamantis actus in coamantis cogitatione finitur." "Verus amans nil beatumcredit nisi quod cogitet coamanti placere." Et: "Amor nil posset amantidenegare." Et: "Non solvet amare, quem nimia voluptatis habundantia vexat."Et: "Amans coamantis solatiis satiari non potest." Et: "Amorosus et omnisconsuevit amans in coamantis aspectu pallescere." Et: "In repentina coamantisvisione contremescit amans." Et: "Verus amor assidua sine intermissionecoamantis ymaginatione detinetur." Et poeta dixit, "Res est solliciti plenatimoris amor."
Hiis itaque pensatis et multis aliis que vix possent enarrare vel cogitari,Ovidius epistolarum appellat amorem orbum et non videntem dicens, Victa precor genibusque tuis regalia tendo
Brachia quid deceat, non videt ullus amans. Et lex vocat amorem furiosum dicens, "Amoris furore nichil est vehementius;quem retinere perfecte est philosophie." Retinere ergo amorem tuum et restringeredebes, ne amor qui rectus esse debet pravus efficiatur.
Sicut enim puer nisi per virgam et baculum castigaretur, stultus fieret,ut ait sapiens: "Stultitia colligata est in corde pueri, virgula et baculusfugabunt eam." Et propheta eciam dixit, "Virga tua, et baculus tuus, ipsame consolata sunt. Ita amor nisi restringeretur efficeret vagus, et incupiditatem et in libidinem caderet, que vitia non sunt immitanda, sedpenitus fugienda." Nam dixit sapiens, "Post concupiscentias tuas non eas,"in derisum inimicorum tuorum. Et alius dixit, "In bello corpora hominumgladiis, in pace voluptatibus vulnerantur." Ovidius dixit, Utile propositum est sevas extinguere flammas
Nec servum vitii pectus habere tuum. Amorem autem tuum non bene restringere potes quando oriatur. Primus enimmotus amoris qui per oculos et aures oritur in nobis non est. Primi notaquod motus, id est, motus qui oriuntur a quinque sensibus � hoc est a visu,auditu, gustu, odoratu, et tactu �, in nobis non sunt, sed in Domino quiprestitit nobis illos sensus. Nam eo ipso quod vides vel audis rem placabilem,moveris ad illam diligendam. Quare Seneca dixit, "Nec mortem effugere,nec amorem quisquam potest." Restituere tamen potes motum illium, ne amorin amicitiam malam convertatur. Et licet dixerim ortum amoris non beneposse restringi, restringitur tamen quandoque avertendo oculos ne videantvanitatem, ut ait propheta, "Averte oculos tuos, ne videant vanitatem."Nam ut ait Tullius, "Non solum manus, sed eciam oculos abstinentes oportethabere."

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
