# De Amore et Dilectione Dei 3.1.117-121

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 3, lines 3.1.117-3.1.121. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/3.1.117

Pax enim semper est affectanda que nullas insidias habeat. Unde idemTullius dixit, "Mea quidem sententia paci, que nichil sit habitura insidiarum,semper est consulendum." Et alibi, "Intelligi potest, nullum bellum esseiustum, nisi quod aut rebus petitis geratur, aut denuntiatum sit ante etindictum." Et alibi idem dixit, "Cum tempus necessitasque postulat, decertandummanu est, et mors servituti turpitudinique anteponenda est." Inde eciamSeneca dixit, "Occidi pulcrum est, si igminiose servis."
[Caput XI.]
De preparatione et munitione facienda .
Et nota quod "longa preparatio belli celerem victoriam facit," ut idemTullius dixit. Et eciam Cassiodorus ait, Munitio quippe tunc efficitur prevalida, si diuturna fuerit cogitationeroborata. Omnia subito probantur incauta, et male constructio loci tuncqueritur, quando pericula formidantur. Res ergo preliorum bene disponitur,quoties in pace tractatur. Nam ut idem ait, "Munitio semper tractanda est in otio; quia tunc malequeritur, cum necessaria iudicatur." "Omnia vero deliberata sunt robusta."
Et non solum in bello, sed eciam in omibus aliis rebus diligens preparatioadhibenda est. Unde idem Tullius dixit, Ad rem gerendam qui accedit, caveat ne id modo consideret, quam illares honesta sit, sed eciam ut habeat efficiendi facultatem. In quo ipsoconsiderandum est, ne aut temere desperet propter ignaviam, aut nimis consideretpropter cupiditatem. In omnibus autem negotiis, prius quam aggrediare,adhibenda preparatio est diligens. Ideo autem dixi supra guerram quantumcumque potest vitare debes, quia proptermalitiam et rapinam et violentiam iniuriaque multorum, quandoque nullovitari potest. Duobus autem modis secundum Tullium fit iniuria: id est,aut fraude. Fraus quasi vulpecule ius leonis esse videtur, utrumque abhomine alienis simul, sed fraus est odio digna maiore. Totius autem iniurienulla capitalior quam eorum qui tunc cum maxime fallunt, id agunt ut boniviri esse videantur. Unde si guerram propter predicta vitare non poteris,viriliter age sciendo quod secundum iura et rationes te defendere poteris.

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
