# De Amore et Dilectione Dei 3.1.14-6

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 3, lines 3.1.14-3.1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/3.1.14

Opes itaque temporales acquirere debeas cum tuo et alieno commodo, etnon cum incommodo alterius vel iactura. Nam ut lex dicit, "Naturale equumest neminem cum alterius iactura fieri locuplectiorem." Et Tullius DeOffitiis dixit, "Neque dolor, neque timor, nec mors, nec aliud quodextrinsecus homini accidere possit, tam est contra naturam, quam ex alienoincommodo suum augere commodum." Maxime de exiguitate mendici. Nam ut aitCassiodorus, "Ultra omnes crudelitates est divitem velle fieri de exiguitatemendici."
Et ita debet esse commodum naturale, et non contra naturam. Debet eciamesse cum modo; conponitur enim "commodum" ex "com" et "modo". Nam ut idemCassiodorus ait, "Si commodum mensuram equalitatis excesserit, vim suinominis non habebit. Omnia enim decet sub certa ratione moderati; nec possuntdici iusta que nimia sunt." Debet eciam commodum esse pulcrum. Unde Senecadixit, "Turpe lucrum, ut dispendium, fugato;" pecunias enim illas volumusquibus libra iustitie suffragatur. Ut Cassiodorus dixit, qui eciam ait,"Aurum siquidem per bella querere nefas est, per maria periculum, per falsitatesobprobrium." In sua natura honesta sunt lucra, per que nemo leditur, etbene acquiritur, quod a nullis adhuc dominis abrogatur. Illa enim veralucra iudicamus, que integritate suffragante percipimus.
Acquiras ergo lucra cum honestate et socij utilitate. Nam ut eciam aliussapiens dixit, "Bona est societas quam commitatur utilitas." Vita ergoacquirere cum rapina vel alterius iactura si vis ut tua substantia dureatstabilisque permaneat. Nam ut ait Seneca in epistolis, "Nulli vero, eciamcui rapina feliciter cessit, gaudium rati duravit in posterum." Et eciamsecundum leges, "Turpia lucra ab heredibus sunt extorquenda." Taliter itaqueopes acquirere studeas, quod Deum in aliquo nullatenus offendas.
[Caput II.]
De conscientia bona in opibus et inopibus rebus .
Conscientiam autem bonam in acquirendis opibus et in omnibus aliis rebushabere debes, ita quod nichil acquiras quod tuam conscientiam ledat, velmentem tuam in aliquo offendat. Nam ut ait Apostolus in epistola ad Corinthios,"Gloria nostra hec est, testimonium conscientie nostre." Et quidam philosophusdixit, "Conscientiam potius quam famam intende." Falli enim poteris fama,conscientia numquam." Et alius dixit, "Cicatrix conscientie pro vulnereest." Et Seneca epistolarum dixit, Bona conscientia turbam advocat, mala et in solitudine anscia estet sollicita. Si honesta sunt que facis, omnes sciant; si turpia, quidrefert neminem scire, cum tu scias? O te miserum iudico, si omittis hunctestem! Et alius dixit, Qui multarum habet potenciam rerum, primum debet purgare conscientiam,ut delicta que corigit non committat, vitet quod iudicat. Stultum enimest ut aliis velit quis imperare cum sibi ipsi imperare non possit. Et Seneca dixit, "Facilime bono fueris si vitaveris que vituperabis." EtCato dixit, Que culpare soles, ea tu ne feceris ipse:

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
