# De Amore et Dilectione Dei 3.1.142-147

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 3, lines 3.1.142-3.1.147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/3.1.142

Ex predictis itaque colliguntur octo casus pro quibus bella suscipiendasunt et manu decertandum est, videlicet, pro fide servanda, pro iustitiamanumittenda, pro necessitatis causa, pro pace habenda, pro libertate conservanda,pro turpitudine vitanda, pro repellenda violentia, et pro tutela sui corporisfacienda. Aliter autem non est decertandum manu maximo a litterato viro.Nam ut Seneca in epistolis dixit, "Stulta est et minime conveniens litteratoviro occupatio exercendi lacertos et dilatandi virtutem." Litteratura enimquelibet meliorare debet, quia ut ait Cassiodorus, "Non aliqua in mundopotest esse fortuna, quam litterarum non augeat gloriosa notitia."
Vita tamen litterati viri pocius constare debet in cogitatione utiliquam in occupatione vires corporis exercendi, Seneca testante qui ait,"Docto homini derudito vivere est cogitare." Et nota "litteras insipientianimo tamquam baculum infirmo corpori repertas esse," ut quidam sapiensdixit. Et hec omnia predicta sunt facienda cum modo. Ait enim Cassiodorus,"Modus ubique laudandus est." Et non sunt facienda cum excessu. "Quid enimdiscrepat a peccante qui se per excessum nititur vindicare?" ut idem Cassiodorusait. Nec eciam sunt facienda cum scelere. Ait enim Seneca, "Nunquam scelusscelere vindicandum est." Nec eciam sunt facienda ad vindictam.
[Caput XV.]
De vindicta facienda vel obmittenda vel temperanda, et de officioiudicis vel cuiuslibet circa vindictam .
Vindicta enim ad solum Deum pertinet, vel ad iudicem habentem iurisdictionem.Unde Dominus in evangelio dixit, "Mihi vindictam et ego retribuam." Deiudice vero habente iurisdictionem, per Apostolum dicitur, "Iudex non sinecausa gladium portat. Iudex debet esse malefitiorum in ira." Et eciam dicitur"estote subditi omni humane creature propter Deum, sive regi tamquam excelenti,sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, ad laudemvero bonorum." Nec debet iudex habens iurisdictionem dubitare facere vindictam,quia non faciendo vindictam eamque omittendo vehementer peccat. Nam utquidam philosophus dixit, iudex, "qui dubitat ulcisci, multos improbosfacit." Et alibi, iudex, "qui non corripit peccantem, peccare imperat."Nam et alius dixit, "Criminis indulti secura audatia crescit."
Quare iudex est a malefactoribus timendus, Apostolo testante in epistolaad Romanos, ubi dicit, "Si male feceris, time." A bonis autem hominibusamandus est pocius quam timendus, unde ibidem Paulus dixit, "Principesnon sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem?Bonum fac: et habebis laudem ex illa: Dei enim minister est tibi in bonum."Hoc autem intelligo sive sit bonus iudex erat potestatem a Deo habebatsive malus. Nam et Pilatus malus iudex erat potestatem a Deo habebat, uteidem Dominus dixit in passione sua: "Non haberes potestatem super me,nisi datum esset tibi desuper." Non ergo nimium turberis si spiritus habentispotestatem supervenit in te, nec locum tuum dimittas. Ait enim Salomon,"Si spiritus habentis potestatem supervenerit in te, locum tuum ne dimiseris,curatio autem cessare faciet peccata maxima." Et nota quod Cassiodorusdixit, "Tamdiu enim iudex esse dicitur quamdiu iustus putatur, quia nomenquod ab equitate sumitur per superbiam non tenetur."

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
