Latin
Book 3, lines 3.1.148-3.1.149
Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei 3.1.148-149
Not analysed yet
Et nota quod iuste et digne iudex potest et debet vindictam facere etoccidere sceleratos, ac latrones publicos et homicidas et alios similiaperpetrantes, ut per infinitas auctoritates veteris et novi testamentiprobari potest. Nam dicitur in lege Moysi, "Urbanum et maleficum non paciarisvivere super terram." Et alibi, "Qui maledixit patri vel matri, morte moriatur." Sed heretici dicunt legem Moyisti datam a diabolo et vindictam corporalemnon esse faciendam, nec iudicem iurisdictum et imperium habentem possede iure occidere. Et dicunt vindictam corporalem ad solum Deum pertinere,allegando pro se verba Deum qui dixit, "Mihi vindictam et ego retribuam."" Et si quis percuserit tibi maxillam, porrige ei et aliam. Et si quis abstulerittibi tunicam, da ei et pallium." Et illam aliam auctoritatem, "Nolite iudicare,et non iudicabini. Et nolite condempnare, et non condempnabini." Sed certeprave intelligunt predictas auctoritates. "Nam sicut in uno corpore multamembra sunt, non tamen eundem actum habent," ut beatus Paulus dicit. Itainter homines distincta sunt offitia. Nam aliud dictum est religiosis,et aliud in seculo manentibus. Aliud autem iudicibus religiosis dictumest, "Si quis abstulerit tibi tunicam, da ei et pallium. Si quis percusserittibi maxillam, porrige ei et aliam." In seculo vero manentibus eciam bonisdictum est, "Vim vi repellere omnes leges omniaque iura proclamant." Et,"Quod quis ob tutelam sui corporis facit, id recte fecisse videtur.
Et melius est in tempore occurere, quam post exitum vindicare, dum tamenad vindictam non faciant predicta, ut supra dictum est. Iudicibus verodictum est, "Iudex non sine causa portat gladium," etc. que supra dictasunt. Et eciam illis dictum est, "Nolite iudicare secundum faciem, sediustum iudicium iudicate." Si enim peccatum esset iudici recte iudicare,non dixisset propheta, "Si vere utique iustitiam loquimini, recte iudicate,filii hominum;" nec Apostolus dixisset, "Iudex non sine causa gladium portat. Sed debet esse iudex malefactorum in iram;" nec dixisset beatus Petrus,"Estote subditi omni humani creature propter Deum: sive regi excellenti:sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, ad laudemvero bonorum." Intelligo itaque predictam auctoritatem. Nolite iudicare,scilicet sine septem amminiculis que in iudicio necessaria sunt. Iudicandoenim in eo iuditio septem principaliter sunt necessaria videlicet: scientia,jurisdictio, ratiocinatio, deliberatio, iustitia, timor Domini, et necessitas. Scientia in iuditio necessaria est, Salomone testante qui ait, "Ante iuditiumpara iustitiam, et antequam loquaris disce." "Quare iudex qui imperitiammale iudicavit, tenetur, sicut et medicus qui per imperitiam male secuittenetur," unde leges nostre dicunt. Jurisdictio eciam necessaria est iniudicando. Nam et ipsi Iudei dicebant Pilato: "Nobis non licet occiderequemquam, quia non habemus iurisdictionem. Alioquin sententia nulla esset,utpote a non competenti iudice lata," ut leges nostre clamant. Ratiocinatioeciam in sciencia est necessaria, id est, rationis inquisitio. Nam recteadhibita ratio quod optimum est, cum neglecta vero multis implicatur erroribus,ut quidam philosophus dixit: "Nam quod ratione caret non potest esse diuturnum; qui enim rationem secum portat, totum mundum vincit." Unde quidam sapiensdixit, "Si vis vincere totum mundum, subice te rationi." Deliberatio eciamin iuditio est necessaria; cum deliberatione enim et sine festinantia etira procedendum est ad iuditium. "Deliberare enim utilia mora est tutissima."" Optimum enim iudicem existimo, qui cito intelligit et tarde iudicat."" In iudicando enim criminosa est sceleritas." Unde dici consuevit, "Moraomnis odio est, sed facit sapientem." Et alibi dictum est, "Duo sunt contrariain iuditio, festinantia et ira." Quare eciam Tullius dixit, "Nunquam enimiratus quod accedit a penam mediocritatem; illam tenebit que est internimium et parum." Unde eciam lex dicit quod "iudex ponderatas debet ferresententias et frequenter partes interrogare aut novi aliquid addere veliter." Et Dominus eciam cum mulier deprehensa in adulterio ducta esset ante eum,digito scribebat in terra et post deliberationem, elevato capite sententiavitdicens, "Quicumque vestrum est sine peccato, primo in eam lapidem iniciatanimo." Et iterum deliberando scribebat in terra et postea elevatis occulisdixit, "Mulier, ubi sunt qui te accusant?" Et illa dixit, "Nemo, Domine." Et ille respondet, "Si nullus te accusat, nec ego te condempnabo." Iustitiavero necessaria est in iuditio, ut supra dixi, "In iuditium para iusticiam,"etc. Timor eciam Domini necessarius est in iuditio, quia "timor Dominiest initium sapientie," ut propheta dixit. Nam tanta est confusio legumet decretorum ac decretalium quod ad iudicandum vix memoria hominum sufficit. Quare lex dicit, "Omnium memoriam habere et in nullo penitus peccare pociusest divinitatis quam humanitatis." Si ergo potius est divinitatis quamhumanitatis, vehementer timendum est ne forte divinitas in nobis non sit. Necessitas vero incumbere debet in iuditio potius quam voluntas. Non enimDominus per illa verba "nolite iudicare" exclusit necessitatem, sed voluntatem,quasi dicat: Non iudicetis ex voluntate, sed cum necessitas subest iudicarepotestis, ut supra dictum est, "Nolite iudicare secundum faciem, sed iustumiuditium iudicate." Simile nolite est cum dicit, "Nolite iurare omnino." Non enim exclusit ibi necessitatem iurandi, sed voluntatem, quasi dicat: Non habeatis voluntatem iurandi, sed ex necessitate iurare potestis. Recteenim iuramentum prestatur si tres commites secum habeat, scilicet, veritatem,utilitatem, et necessitatem. Unde Apostolus in epistola ad Ebreos dixit,"Habrae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem iuraret,maiorem, iuravit per semetipsum, dicens: Nisi benedicens, etc." Et subiunxit,"Homines per maiorem sui iurant; et omnis controversie eorum finis ad confirmationemest iuramentum." Et angelus Domini iuravit per venientem in secula. Etpropheta dixit, "Iuravit Dominus, et non penitebit eum." Simile noliteest cum dicit, "Nolite addere agrum agro, nec domum domui." Nam nec ibiexclusit Dominus necessitatem, vel utilitatem, sed voluntatem et nimiamcordis appositionem. Nulli enim sunt tam religiosi qui non addant quandoquedomum domui. Nam si fratres minores vel predicatores non haberent ecclesiamcompetentem, ad congregationem fidelium adderent ecclesie sue. Et si nonhaberent coquinam vel refectorium, adderent predicta domibus suis. Excluditergo Dominus per illud verbum "nolite" tantummodo voluntatem nimiam velsuperfluitatem. Simile nolite est cum dicit, "Nolite cogitare de crastino." Nullus enim est in hoc mundo qui quandoque non cogitet de crastino. Similenolite est cum dicit, "Nolite diligere mundum, nec ea que in mundo sunt." Nullus certe vivit qui non diligat que in mundo sunt. Non ergo exclusitibi necessitatem vel utilitatem, sed nimiam voluntatem vel cordis appositionem. Sic et appostolus cum dixit, "Divitie si affluant, nolite cor apponere." Non enim excludit divitias sed cordis appositionem in divitiis quod potestperpendi per id quod dixit, "Omnia possidentes, tamquam nichil habentes." Sic itaque intelliguntur verba Domini, "Nolite iudicare," si non habetisperitiam iudicandi atque scientiam quia non de occultis vel dubiis. Itemnolite iudi, si non habetis iurisdictionem. Et nolite iudicare contra rationemvel sine ratione vel omissa ratiocinatione. Et nolite iudicare sine deliberatione,vel cum festinantia, vel ira. Item nolite iudicare iniuste, vel contraiustitiam, et nolite iudicare sine timore Domini. Et nolite iudicare, idest, non habeatis voluntatem iudicandi, nisi tunc demum cum necessitassubsit vel utilitas. Et si ita feceritis, non iudicabimini vel condempnabiminipropter iuditium vestrum. Immo meritum habebitis inde et eritis beati,propheta testante qui ait, "Beati qui custodiunt iuditium, et faciunt iustitiamomni tempore."