# De Amore et Dilectione Dei 3.1.150-151

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 3, lines 3.1.150-3.1.151. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/3.1.150

Nec eciam possunt dicere prefati heretici legem Moysi datam a diabolo,et Moysem malum fuisse. Nam si Moyses malus homo fuisset, non appellareturin Apocalipsi servus Dei, et si lex Moysi mala et a diabolo data, non dixissetbeatus Paulus in epistola ad Ebreos, "Et Moyses quidem fidelis erit intota domo eius tanquam famulus, in testimonium eorum, que dicenda erant:Christus vero tanquam filius in domo sua: que domus sumus nos." Nec preciperetDeus legem Moysi debere servari, nec dicerem Moysem debere audiri, necappellaretur in evangelio lex Domini. Dicit enim Dominus ipsa debere servari,cum dicit, "Super cathedram Moysi sederunt scribe et pharisei et ypocrite,omnia quecumque dixerint vobis facite et observate." Iubet eciam DominusMoysem debere audiri, cum dicit in evangelium divitis: "Habent Moyses etprophetas, audiant illos." Et appellatur eciam per evangelium lex Domini,cum dicit de Helyzabet et Zacharia quod ambo erant iusti apud Deum, procedentesin omni opere et sermone secundum legem Moysi. Et eciam Dominus post resurrectionemcum apropinquasset discipulis suis euntibus ad castellum quod dicitur Emaus,incipiens a Moyse et prophetis exponebat scripturas. Si enim lex Moysidata esset a diabolo, non incepisset Dominus expositionem scripturaruma Moyse.
Hiis itaque prenotatis circa vindictam temporalem et corporalem pervetus testamentum et per epistolas apostolorum probemus eciam per evangeliumet per verbum Domini iudicem secularem habentem iurisdictionem atque imperiumposse facere vindictam corporalem, et supradictos malefactores et similesposse occidere licite et iuste. Nam dixit Lucas in evangelio, "Verumtameninimicos illos meos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc etinterficite ante me." Et eciam per passionem Domini probatur. Nam cum Dominusin cruce penderet duobus latronibus iuxta illum positis, uno videliceta dextrix altero autem a sinistris similiter in cruce pendentibus, et unusex illis Dominum increparet dicens, "Alios salvos facit, se ipsum salvumfacere non potest. Si filius Dei est, descendat nunc de cruce, et salvetsemetipsum et nos." Alius vero latro increpavit illum dicens, "Nec tu Deumtimes, nos quidem digne factis patimur et iuste; hic autem nil mali fecit.Memento mihi, Domini, dum veneris in regnum tuum." Cui Dominus responditdicens, "Hodie mecum eris in paradiso." Aut certe latro iste dixit verumaut falsum. Si verum dixit, ergo verum est quod latrones et alij similesdigne et iuste pro talibus factis a iudice occidi possint, sicut latroille digne et iuste occidebatur. Si autem falsum et mendatium dixit, stultusfuisset Deus si pro mendatio et falsitate, quod est peccatum mortale, paradissumlatroni promisisset. Male ergo dicunt heretici qui dicunt nullum esse occidendum.

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
