# De Amore et Dilectione Dei 3.1.152-80

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 3, lines 3.1.152-3.1.80. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/3.1.152

Si enim pro vindicta nullus occideretur, nullus bonus homo vivere valeret.Tot essent malefactores qui vestes et cibaria illis auferent quod omnesboni penitus destruerentur et perirent. Iudex ergo iurisdictionem et imperiumhabens animadvertere et castigare et mulctare potest et debet. Plus eciamdico quia sicut quilibet singulariter vindictas faciendo peccaret, iudexita vindictam omittendo non esset a peccato immunis. Non ergo debet iudexmalis parcere, sed eos punire. Nam ut ait Seneca, "Bonis nocet, qui malisparcit." Et sic cessabunt malefitia et malefactores timebunt. Nam ut aitCassiodorus, "Excessus tunc fiunt in formidine, cum creduntur iudicibusdisplicere." Et ita vindictam iudex exerceat, ut in aliquo se contempninon patiatur. Nam ut idem ait, "Imperium, si in parvo contempnitur, inomne parte violatur." Non ergo debet esse iudex nimis familiaris, quiaut ait lex, "Familiaritas parit contemptum." Quare Cassiodorus dixit, "Milesad secreta iudicis proximatus presulis sui famam aut ornat aut maculat."Cum severitate itaque iudex facit facinorosos mulctare, et castigare debet,et non cum familiaritate aut eciam contumelia. Nam ut ait Tullius, "Omnisanimadversio et castigatio contumelia vacare debet neque ad eius, qui punietaliquem aut verbis castigat, sed ad rei publice utilitatem referri." Prospicereeciam debet iudex secundum leges, ne maior sit pena quam reperiatur culpanec primum transgrediatur delictum. Ait enim lex, "Pena [ interlinearabove Peccata] suos tenent auctores, nec ulterius progrediatur penaquam raperiatur delictum. Propinquos notos familiares procul a calumpniasummovemus." "Cavere insuper debet iudex ne eisdem causis alij plectanturalii nec inde appellentur, quia qui per ticimum consultum partem negliguntper vitiosos in rem, in civitatem perducunt seditionem atque discordiam,"ut idem Tullius dixit.
Et non solum rationem suorum civium bonus homo habere debet, sed eciamexternorum, eodem Tullio testante qui dixit, "Qui autem rationem suorumcivium dicunt habendam, externorum negant, hii dirimunt humani generissocietatem, qua sublata benefitientia, liberalitas, bonitas, iustitia funditertolluntur." Et nota quod sicut iudex potest malefactores ut dictum estoccidere, ita potest eos bonis spoliare et mulctare, eodem Tulio testantequi ait, "Neque enim est contra naturam eum spoliare, si possis, quem esthonestum necare." Tutelam autem tui corporis facere debes ingenio atqueprudentia, si fieri potest, et non superbia. Unde scriptum est, Tutius est astu quam se defendere fastu
Astu vincit homo cuncta creata solo. Astu ergo vincere debes omnia, et maxime inimicos. Et si illos in fugamconverteris, vel in magnum timorem induxeris, antequam in potestate perveniunttua, illos audacter et sine dilatione persequere. Quanto enim magis distulerispersequi, tanto timor eorum magis minuetur, et tua et tuorum virtus debilitatur.Quare quidam philosophus dixit, "Audendo virtus crescit, tardando timorminuitur." "Sed si vis facere vindictam, ad Deum recurre, qui pro te vindicandomalefactori retribuet," ut ipsemet dixit, vel ad iudicem secularem quicum iustitia et ratione te vindicabit. Et si forte inimicum tuum in potestatetua videris, vindictam putabis vindicare potuisse, et de eo dices, "Nonmihi nocuit, sed animum nocendi habuit." Scito enim honestum et maius vindictegenus ignoscere. Ut Seneca De Formula Honeste Vite dixit, "Meliusest ignoscere, quam post victorie penitere." Nam ut ait Seneca, "Male vincit,que penitet victorie;" "optimum est enim ignoscere, semper tamquam ipsecotidie pecces." "Perpetuo enim vincit, qui clementia utitur." In victoriaenim fac quod Cassiodorus dixit; ait enim, "Nobis propositum est Deo iuvantesic vincere ut subiecti se doleant nostrum dominium tardius acquisisse."Et vincas te ipsum in victoria. Nam ut idem ait Seneca, "Bis vincit quise in victoria vincit." "Is enim vincit assidue, qui novit omnia temporare,"ut Cassiodorus dixit. Inde eciam Ovidius epistolarum dixit, Perdere posse sat est, siquem iuvet ipsa potestas:

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
