# De Amore et Dilectione Dei 3.1.24-30

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 3, lines 3.1.24-3.1.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/3.1.24

Et licet dixerim otia penitus esse fugienda et tollenda, non tamen semperdebes esse in actu. Nam dixit Seneca De Formula Honeste Vite , Non semper in actu sis: sed interdum animo tuo requiem dato: requiesautem ipsa sit plena sapientie, studiis: et cogitationibus bonis. Nam prudensnunquam otio marcet: aliquando animum remissum habet: nunquam autem solutumaccelerat tarda: perplexa expedit: dura mollit, ardua exequerit, scit enimquid qua via gredi debeat: et cito singula, ac distincte videt. Et in Ovidio epistolarum dicitur, Quod caret alterna requie, durabile non est;
Hec reparat vires fessaque membra novat. Et in Catone dicitur, Interpone tuis interdum gaudia curis,
Ut possis animo quemvis sufferre laborem. Et Seneca dixit in epistolis, "In remedium cedunt honesta solatia, et quicquidanimum erexerit, et corpori prodere." Quare idem dixit, "Utrique reprehendendisunt, et qui semper inquieti sunt, et qui semper quiescunt."
Opes bonas et divitias iustas si potes tantas honeste acquiras, ut exhis liberaliter vivendo dives reputeris. Nam ut ait Tullius, "Is divesest cui tanta est pars ut ad liberaliter vivendum ei sufficiat." Et ideodixi "honeste," quia non esset utile inhonestas divitias acquirere. Namut ait Tullius, "Quicquid honestum esset id utile esse, nec utile essequicquam quod non sit honestum, et nequid quod crudele sit id utile est."
[Caput VIII.]
De opibus utendis et eciam contempnendis .
Divitiis autem acquisitis sapienter eis utaris, fugiendo avaritiam,et tibi aliisque bene faciendo. Unde Cato dixit, Utere quesitis opibus, fuge nomen avari,
Quid tibi divitie prosunt si pauper habundas. Et iterum, Utere quesitis, sed ne videaris abuti:
Qui sua consumunt, cum deest, aliena sequuntur. Et iterum, Utere queritis modice: cum sumptus habundat,
Labitur exiguo, quod partum est tempore longo. Et Seneca De Formula Honeste Vite dixit, "Que habes, non apud tetamquam aliena, sed pro te tanquam tua et dispenses et utaris." Et si inhiis bene prudens fueris ubique idem eris, et ut rerum ac temporum varietasexigit, ita te accommodes tempori, nec te in aliquibus mutes, sed potiusaptes, sicut manus que eadem est et cum in palmam extenditur et cum inpugnum restringitur. Et certe sicut nomen avari fugiendum est, ita et nomenprodigi. Unde Tullius dixit, Impertiendum est, sed diligenter et moderate; multi enim patrimoniaeffudere inconsulte largiendo. Quid autem stultius est quam, quod libenterfacias, curare, id ut diutius facere non possis? Atque sequuntur largitionemrapine; cum enim dando egere coeperint, alienis bonis manus inferre coguntur.Ita, quod cum benivolentie conparande causa benefici esse volunt, non tantaassequuntur studia eorum, quibus dederunt, quanta odia eorum, quibus ademerunt.Quamobrem nec ita claudenda est res familiaris, ut eam benignitas aperirenon possit, nec ita reseranda, ut omnibus pateat. Modus adhibetur isquead facultatem referatur. In proverbiis namque consuetudine venit, "largitionemfundum non habere." Causa largitionis est, si autem necesse est, aut utile. In hiis autem ipsismediocritatis regula optima est. "Avari tamen ignorant modum utendi pecunia,"ut Seneca epistolarum dixit. Modus autem divitiarum duplex est: "Primusest habere quod necesse est; secundus proximus quod satis est," ut idemdixit. Et certe avari ita claudunt suas pecunias sibi et aliis eas denegando,ut pocius dicantur sepulte quam ab illis habite vel possesse. Quare quidamsapiens reprehendit eos, dicens, Cur, homo, qui cinis es, per avaritiam sepelis es?

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
