Latin
Book 3, lines 3.1.31-3.1.41
Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei 3.1.31-41
Not analysed yet
Heri cur heres, eris tu non eris heres? Non ergo debes illis [sic] claudere vel sepelire, sed debes illis uti,non ad superfluitatem, vel ad delitias, sed ad utilitatem ne forte inducantdebilitatem corpori. Nam ut idem Seneca dixit, "Debilitatem nobis induxeredelitie." Velle ergo debes quod satis est, et ita habebis quod velles. Nam ut idem ait, quid vult habet, qui velle quod satis est potest, "Quicquidenim usum hominum excedit, pondus est supervacuum et grave ferenti."
Si autem tantas possessiones acquirere non potueris, ut ad liberalitervivendum tibi sufficiant, secundum naturam vixeris, nunquam pauper eris. Si ad opinionem nunquam dives erit, dives erit. Dixit enim quidam philosophus, Si vis in hoc mundo tantum habere quantum sufficeret nature, non multadocebit te congregare; et si satisfacere cupido volueris animo, licet congregatisquecumque in toto mundi ambitu continentur divitiis, sitis tamen semperardebit habendi. Non enim in rebus vitium est, sed in animo. Animus enim solet vocari dives,non archa. Quamvis enim plena sit, dum te inanem videbo, divitem non reputabo.
Si enim te divitem facere vis, non pecunie est addendum, sed cupiditatidetrahendum. Unde Martialis Cocus dixit cuidam suo amico qui vocabaturRupilius, Audio te, Rupupili, de paupertate querentem,
Non quia nulla habeas, sed quia pauca tibi.
Sed dicit sapiens, quod nemo est pauper eo quod
Possideat pauca, sed quia plura velit.
Si paupertati assensum prebere studebis,
Si pro natura vivere, dives eris.
Aspicio, nudum quod te natura creavit,
Infans in mundum tu nichil intuleris. Et Cato dixit, Comoda nature nullo tibi tempore deerunt,
Si contemptus eo fueris, quod postulat usus. Et alibi idem dixit, Rebus et in censu si non est quod fuit ante,
Fac vivas contemptus eo, quod tempora prebent. Leto animo paupertatem feras. Nam ut ait Seneca in epistolis, "Honestaquod res est leta paupertas. Illa non est paupertas, si leta est: non quiparum, habet sed qui plus cupit, pauper est." Circa paupertatem itaquesic est disponenda res familiaris, ne paupertas tibi honerosa sit, auttu alicui. "Pauci tamen sunt qui consilio se suaque recte disponant," utidem dixit. Nisi ergo tam divitie quam amor divitiarum in culpa est. Animumitaque et cor tuum circa divitiarum amorem taliter conpescas ac domes,ut te ipso contentus sis. Nam qui sibi ipsi satis est, cum divitiis natusest. Unde Seneca dixit, "Qui cum paupertate convenit, dives est." Et alibi,"Eum esse locupletem, qui paupertati sue aptus est et parvo se divitemfacit." Et alibi, "Scire uti paupertate maxima felicitas est."