# De Amore et Dilectione Dei 3.1.42-84

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 3, lines 3.1.42-3.1.84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/3.1.42

Sic ergo animum tuum conprimas ac refrenes, ut tuo statu bonisque aDeo tibi prestitis contemptus permaneas. Alioquin si status tuus tibi displicuerit,semper maiora affectando semper in malo statu eris. Status enim hominissecundum animum iudicatur. Unde Seneca in epistolis, "Quid enim refert,qualis status tuus sit, si tibi videtur malus?" Miser namque est qui semiserum putat, nec est beatus qui se non putat. Ut Socrates ait, "Si ergores tua tibi non sufficit, tu parcendo fac, ut rei tue sufficias parcitas."Enim necessitatum est remedium et medicina dampnorum. Nam qui parte suadispendit, diu durant ei possessa. Ut quidam philosophus dixit, "Et patientiaanimi ocultas habet divitias." Nam magne sunt divitie non capere divitias,unde eciam Cato, Ne tibi quid desit, queritis utere parce,
Utque quod est serves, semper deesse putato. Et alibi, Quod nimium est fugito, parvo gaudere memento:
Tuta puppis magis est, modico que flumine fertur. Et alibi, Despice divitias si vis animo esse beatus,
Quas qui suscipiunt, mendicant semper avari. Et alibi, Paupertatis honus pacienter ferre memento. Et alibi, Dilige denarium, sed parce dilige formam
Quam nemo sanctus nec honestus cupit habere. Nam ut ait Seneca in epistolis, "Maiore tormento pecunia possidetur quamqueritur." Quare non debes capere divitias, sed eas contempnere, ita uttibi causam malorum non prebeant. Nam idem Seneca dixit, "Divitie suntcausa malorum, non quia faciant aliquid, sed quia facientes irritant."Si vis ergo habere divitias, contempne illas. Nam ut idem Seneca dixit,"Brevissima ad divitias per contemptum divitiarum via est. Nam contempnerealiquis omnia potest, omnia habere nemo potest."
Cupiditas ergo divitiarum penitus repellitur. Quare Tullius eciam dixit,"Non est autem consentaneum qui metu non frangitur, eum frangi a cupiditate,nec qui invictum se a labore prestiterit vinci a voluntate." Quamobremet hec videnda et pecunie fugienda est cupiditas. Nichil enim tam angustianimi tamque parvi est quam amare divitias; nichil honestius magnificentiusquequam pecuniam contempnere. Si habes ad benefitientiam libertatemque ferre,magnus est ille iudicandus qui cor suum taliter cohercet, ut in divitiisnon ex audatia pauper sit. Et eciam secundum Senecam in epistolis, Magni animi est magna contempnere ac mediocria malle quam nimia. Eoquod superflua nocent. Sicut segetem nimia sternit ubertas, sic rami honerefranguntur, sic ad maturitatem non pervenit nimia fecunditas. Quare mediocritas magis circa divitias et paupertas optanda est quam nimietasvel magnitudo. Unde Salomon ait in Proverbiis, "Mendicitatem et divitiasne dederis mihi, Domine."

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
