Latin
Book 3, lines 3.1.8-3.1.12
Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei 3.1.8-12
Not analysed yet
Et si vis servare bonam famam, fuge voluptates et libidines. Unde Catodixit, Si famam servare cupis, dum vivis, honestam,
Fac fugias animo, que sunt mala gaudia vite. Nam et alius philosophus dixit, "Effugere cupiditatem, regnum est vincere." Et in tantum laudabilis est bona fama, ut a quodam philosopho dicatur,"Tacet omnis virtus, nisi fama late pateat." Et eciam alius dixit, "Probona fama maxima hereditas est." Et nota quod semper debet nova laus etfama oriri, ad hoc ut vetus duret. Unde quidam sapiens dixit, "Laus estubi nova oritur, vetus amiratur."
Et si vis habere laudem famamque bonam, fugito lasciviam. Nam dixitquidam philosophus, "Lasciviam et laudem nulla concordia iungit." Famamintelligas bonam et frequentem que inducit gloriam. Gloria enim est frequensfama de aliquo cum laude, de qua dici consuevit, "Vita sine gloria mortisest socia." Quam gloriam adipiscuntur qui talia conantur facere, ut quales velint videri, tales sint. Quod si qui simulatione et inaniostentatione et ficto non modo sermone, sed eciam vultu stabilem se gloriamposse consequerentur, vehementer errant. Vera enim gloria radices agitatque propagatur, ut ait Tulius. Sic et modo falsa fama et falsus rumor cito dilabitur. Undequidam sapiens dixit, "Falsus rumor cito opprimitur, et vita posterioriudicat de priori." Emuli certe bonis invident, et de eis talia suspicanturqualia facere consueverunt. Quia ut ait Cassiodorus, "Mens humana facilesuspicatur de quolibet illaque pertulit."
Et ideo propter invidiam super bonos falsam famam quandoque inducunt. Unde quidam sapiens dixit, "Fieri non potest ut absque morsu emulorum vitehuius curricula quis pertranseat." Malorum enim solatium est bonos carpere,dum peccantium multitudine putant culpam minui peccatorum. Unde quidamcum in interrogaretur quomodo faceret ut invidos non haberet, respondet,"Si nichil," inquid, "ex magnis rebus habueris, aut nichil feliciter gesseris." Nam sola miseria caret invidia, et intelligas gloriam vel famam veram,non vanam, que circa vanitates modum excedit. De qua dici consuevit, Fama volat transitque modum, quocumque feratur,
Que cito mortales deprimit atque levat. Unde quidam philosophus dixit, "Quem fama semel oppressit, vix aut nunquamrestituit." Et Augustinus dixit, "Qui negliget famam crudelis est." EtCato dixit, Luxuriam fugito, simul et vitare memento
Crimen avaritie; nam sunt contrarie fame. Et alius auctor dixit, Quem semel horrendis maculis infamia nigrat,