Latin
Book 3, lines 3.1.81-3.1.158
Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei 3.1.81-158
Not analysed yet
Sed tibi servatus gloria maior ero. Et alius sapiens dixit, "Multa ignoscendo potens fit potentior." Et aliusdixit, "Malo eciam parcas, si una est periturus bonus." Inde eciam lexait, "Sanctius est inpunitum relinquere facinus inpunitum relinquere facinus[sic] nocentis, quam innocentem condempnare." Ut ergo poteris et potentiorsis, aliis sepe ignoscito, tibi nunquam. Ut quidam philosophus dixit, "Sepeergo ignoscere debes aliis maxime confitentibus peccatum et inde verecundantibus." Ait enim Seneca, "Ubi confessio, ibi remissio;" innocentie enim proximaest confessio. Et iterum, "Proximum ad innocentiam locum tenet verecundiapeccati et confessio;" namque "peccatum extenuat qui celeriter corrigit."
Et quanto maior fueris, tanto magis circa vindictam te humilem ostendas,nam et regem decet clementiam habere. Unde Seneca De Clementia Imperatoris dixit, "Nullum clementiam magis decet quam regem." Et iterum, "Ira cumdixissem et parvi corporis sunt apes; rex tamen eorum sine aculeo est." Et Tulius ait, "Nichil enim laudabilius, nichil magno et preclaro virodignius placabilitate atque clementia." Unde Cassiodorus dixit, "Pietassiquidem principum totum custodit inperium." Quam pietatem exercere debentprincipes et potentes non solum in omittenda, vel mittiganda vindicta,sed eciam in remittendo, quandoque de sua substantia vel ratione. Nam utidem ait, "Illud applicamus nostris utilitatibus quod misericordi humanitateconcedimus."
Regnantis enim facultas ita fit ditior cum remittit, et acquirit nobilesthesauros fame, neglecta utilitate pecunie. Et tamen ita probanda est mansuetudoatque clementia, ut adhibeatur rei publice tam severitas, sine qua administraricivitas non potest. Est autem "severitas virtus debito supplitio cohercensiniuriam," ut in Moralium Dogmate continetur. Et alius dixit, "Remissiusimperanti melius paretur." Et nota quod si omnes vindictas tuas facerevolueris, amicos perdes, et solus remanebis, inimicosque multos recuperabis,sicut eciam de Iove scriptum est: "Si quotiens peccant homines, sua fluminamittat, Juppiter exiguo tempore solus erit."
Hec de amore ac dilectione Dei et proximi et corporalium rerum breviteret summatim tibi scribere curavi. Tu autem plenius ex tui subtilitate ingeniiutilitatem earum semper inquiras, et eis uti easque regere sapienter procures.