# De Amore et Dilectione Dei 3.1.96-61

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 3, lines 3.1.96-3.1.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/3.1.96

Et si forte aliqua ex causa alicui invitus offenderis qui ait, "Utendumest eciam vitaris," qui ait, Utendum est eciam excusatione adversus eos quos invitus offenderis,quacumque possis, quare id quod feceris necesse fuerit, nec aliter facerepotueris, ceterisque operibus et officiis erit id quod violatum est compensandum. Et si vis guerram fugere, nitaris omnibus placere, quod facere poteris,si gesseris optima et locutus fueris pauca. Non tamen tantam voluntatemomnibus placendi habeas, ut favorem populi per malas artes acquiras. Aitenim Seneca, "Popularis favor malis artibus queritur." Unde quidam sapiensdixit, "Nunquam volui placere vulgo: quid enim vulgus novit, ego nescio;que enim scio, vulgus ignorat." Et nota quod "Si multis placuerit vitatua, tibi ipsi placere non poteris," ut dixit quidam philosophus. Et sivis vitare guerram non ames periculum. Nam ut Salomon ait, "Qui amat periculum,in eo peribit."
Et si guerram vitare desideras, vita et fuge lites et contentiones proutcommode potes. Nam contendere cum potentiori periculosum est, cum paridubium, cum minori verecundum. Et statuas eciam vitare belligeros et omnesalios quos tibi dixi vitandos supra, in titulo De Amicitia Malorum HominumVitanda , ut ibi nota per epistolam Apostoli secundam ad Thimotheumcapitulo. Hoc autem et in superioribus capitulis. Et si ad alios malosvitare debes, te ipsum coherces primum et cor tuum conprime et linguamtuam taliter conpesce, ut tuas turpes cogitationes turpiaque dicta et factain te prius corrigas et fugias, secundum Martialem qui dixit cuidam suoamico qui vocatur Probeus, Non bene viventem te, Probe, fuisse refertur,
Sed sine peccato querere terram hominem.
Sed sine peccato reperire nullam valebis.
Si non absque homine tu reperire velis.
Ibis ad occultos calles, loca devia mundi;
Peccatum tecum est, conscia culpa comes.
Ut fugias alios, tu te fuge primus ipsum,
Alterius censor, et esto tuus.

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
