Latin
Book 4, lines 4.1.1-4.1.6
Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei 4.1.1-6
Not analysed yet
DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE LIBER IV
De amore et dilectione rerum incorporalium liber IIII.
Premisso tractatu de amore et dilectione rerum corporalium et temporalium,videndum est de amore et dilectione rerum incorporalium, que corde, animoet mente conprehenduntur, nec manibus corporis tangi possunt, nec eciamocculis corporeis videri. Auditu tamen conprehendi possunt, sicut suntiustitia et ius et ratio et virtutes et vitia, que omnia vehementius suntdiligenda, vitiis penitus fugatis et certe.
[Caput I.]
De iustitia .
Iustitiam vehementer diligere debes, quia ut dixit Tullius, "Fundamentumest perpetue commendationis et fame iustitia, sine qua nichil potest esselaudabile." Ideo vero dixit, "Iustitia est omnium domina et regina virtutum." Insuper eciam dixit, "Nichil est honestum quod iustitia vacat." Preclarumest ergo dictum Platonis qui ait, Non inquid solum scientia que est remota a iustitia et calliditas,potius quam sapientia est appellanda, verum eciam animus paratus ad periculum,si sua cupiditate, non utilitate communi impellitur, audatie nomen habetpotius quam fortitudinis. Et postea idem Tulius subiunxit, "Nullum vero tempus est, quod iustitiavacare debeat." Seneca vero De Formula Honeste Vite dixit, "Iustitiaest nature tacita conventio in adiutorium multorum inventa." In Moralium vero Dogmate diffinitur: "Iustitia est virtus conservatrix humanesocietatis et communis utilitatis." Secundum vero leges diffinitur, "Iustitiaest constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuens." Partes veroiustitie sunt: non violare homines, verecundie non offendere," ut Tuliusdixit. Et nota quod iustitia sine prudentia multum proderit: "Sine iustitianil valet prudentia," ut idem Tulius dixit. Quare eciam ait, "Nemo iustusesse potest qui mortem, qui dolorem, qui exilium, qui egestatem timet,aut qui ea que hiis contraria sunt equitati anteponit." Atque eciam subiuncxitiustitiam necessariam fore dicens hiis qui vendunt, emunt, conducunt, locant, conprehendisque negotiisimplicantur. Iustitia ad rem gerendam necessaria est, cuius tanta est vis,ut nec illi qui malefitio aut scelere pascuntur possint sine aliqua particulaiustitie vivere. Nam ille qui archipirata dicitur, nisi equaliter predamdispertiat, aut interficitur a sociis aut relinquitur. Qui igitur veram gloriam adipisci volet iustitie fungatur offitiis. Namut ait Salomon dixit, "Qui sequitur iustitiam et misericordiam, invenietvitam, et gloriam." Et nota quod per iustitiam omnia reguntur, et per iniustitiamomnia destruuntur, et quandoque eciam regnum amittitur, a gente in gentemtransfertur, Ihesu filio Syrac testante qui ait, "Regnum a gente in gentemtransfertur propter iniustitias, iniurias et contumelias."